Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

122
1Canticum ascensionum. David.

Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi:

«In domum Domini ibimus».

2Stantes iam sunt pedes nostri

in portis tuis, Ierusalem.
 

3Ierusalem, quae aedificata est ut civitas,

sibi compacta in idipsum.

4Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini,

testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

5Quia illic sederunt sedes ad iudicium,

sedes domus David.
 

6Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem:

«Securi sint diligentes te!

7Fiat pax in muris tuis,

et securitas in turribus tuis!».
 

8Propter fratres meos et proximos meos

loquar: «Pax in te!».

9Propter domum Domini Dei nostri

exquiram bona tibi.