Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Ieremiae

47 1Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam.

2Haec dicit Dominus:
«Ecce, aquae ascendunt ab aquilone
et erunt quasi torrens inundans
et operient terram et plenitudinem eius,
urbem et habitatores eius.
Clamabunt homines,
et ululabunt omnes habitatores terrae

3a strepitu ungularum fortium equorum eius,
a commotione quadrigarum eius
et tumultu rotarum illius;
non respexerunt patres filios, manibus dissolutis,

4pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim,
et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator:
depopulatus est enim Dominus Philisthim,
reliquias insulae Caphtor.

Venit calvitium super Gazam,
conticuit Ascalon;
reliquiae Enacim,
usquequo incidetis vos?
5 Enacim – Lege cum Gr (cfr. Ios 11,22) ‛ănāqîm; TM «vallis eorum»

6O mucro Domini,
usquequo non quiesces?
Ingredere in vaginam tuam,
refrigerare et sile.

Quomodo quiescet,
cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem
et adversus maritimas regiones
ibique condixerit illi?».
7 Quiescet – Lege cum Syr, Gr et Vg tišqōṭ; TM «quiesce»

Note al testo

5 Enacim – Lege cum Gr (cfr. Ios 11,22) ‛ănāqîm; TM «vallis eorum»
7 Quiescet – Lege cum Syr, Gr et Vg tišqōṭ; TM «quiesce»