Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Ieremiae

15 1Et dixit Dominus ad me: «Si steterit Moyses et Samuel coram me,
non est anima mea ad populum istum; eice illos a facie mea, et egrediantur.
2Quod si dixerint ad te: “Quo egrediemur?”, dices ad eos: Haec dicit Dominus:
Qui ad mortem, ad mortem;
et qui ad gladium, ad gladium;
et qui ad famem, ad famem;
et qui ad captivitatem, ad captivitatem.

3Et mandabo super eos quattuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum.
4Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem.

5Quis enim miserebitur tui, Ierusalem,
aut quis contristabitur pro te,
aut quis ibit ad rogandum de pace tua?

6Tu reppulisti me,
dicit Dominus,
retrorsum abiisti;
et extendi manum meam super te et interfeci te:
laboravi miserans.

7Et ventilavi eos ventilabro
in portis terrae;
orbavi et disperdidi populum meum:
a viis suis non sunt reversi.

8Multiplicatae sunt mihi viduae eius
super arenam maris,
induxi eis super matrem
militem vastatorem meridie,
misi super eam repente
perturbationem et terrorem.

9Infirmata est, quae peperit septem,
exhalavit animam suam;
occidit ei sol, cum adhuc esset dies,
confusa est et erubuit,
et residuos eorum in gladium dabo
in conspectu inimicorum eorum»,
ait Dominus.

10Vae mihi, mater mea,
quoniam genuisti me virum rixae
et virum discordiae in universa terra!
Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam;
omnes maledicunt mihi.

Amen, Domine, ministravi tibi in bonum,
intercessi apud te in tempore afflictionis
et in tempore tribulationis pro inimico.
11 Amen ... ministravi tibi – Lege (cfr. Gr et VL) ’āmēn ... šērattîkā; TM «dixit ... liberavi te»
Pro inimico – Lege lā’ōjēb; TM «inimicum»

12Numquid frangitur ferro
ferrum aquilonis et aes?

13«Divitias tuas et thesauros tuos
in direptionem dabo gratis,
propter omnia peccata tua,
in omnibus terminis tuis.

Et servire te faciam inimicis tuis
in terra, quam nescis,
quia ignis succensus est in furore meo:
super vos ardebit».
14 Et servire te faciam – Lege (cfr. 17,4) cum duobus mss Hebraicis, Syr, Gr et VL wehaăbadtîkā;
TM «et transire faciam»

15Tu scis, Domine;
recordare mei et visita me
et vindica me de his, qui persequuntur me;
noli in patientia tua abripere me,
scito quoniam sustinui pro te opprobrium.

Inventi sunt sermones tui, et comedi eos,
et factum est mihi verbum tuum
in gaudium et in laetitiam cordis mei,
quoniam invocatum est nomen tuum super me,
Domine, Deus exercituum.
16 Verbum tuum – Lege cum multis mss Hebraicis, qere et verss debāre; TM «verba tua»

17Non sedi in concilio ludentium
et gloriatus sum;
a facie manus tuae solus sedebam,
quoniam indignatione replesti me.

18Quare factus est dolor meus perpetuus,
et plaga mea desperabilis renuit curari?
Factus es mihi quasi rivus mendax,
aquae infideles.

19Propter hoc haec dixit Dominus:
«Si converteris, convertam te,
et ante faciem meam stabis;
et si separaveris pretiosum a vili,
quasi os meum eris;
convertentur ipsi ad te,
et tu non converteris ad eos.

20Et dabo te populo huic
in murum aereum fortem;
et bellabunt adversum te
et non praevalebunt,
quia ego tecum sum,
ut salvem te et eruam te,
dicit Dominus.

21Et liberabo te de manu pessimorum
et redimam te de manu fortium».

Note al testo

11 Amen ... ministravi tibi – Lege (cfr. Gr et VL) ’āmēn ... šērattîkā; TM «dixit ... liberavi te»
Pro inimico – Lege lā’ōjēb; TM «inimicum»
14 Et servire te faciam – Lege (cfr. 17,4) cum duobus mss Hebraicis, Syr, Gr et VL wehaăbadtîkā;
TM «et transire faciam»
16 Verbum tuum – Lege cum multis mss Hebraicis, qere et verss debāre; TM «verba tua»