Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

23
1Psalmus. David.

Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:

2in pascuis virentibus me collocavit,

super aquas quietis eduxit me,

3animam meam refecit.

Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum.
 

4Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis,

non timebo mala, quoniam tu mecum es.

Virga tua et baculus tuus,

ipsa me consolata sunt.
 

5Parasti in conspectu meo mensam

adversus eos, qui tribulant me;

impinguasti in oleo caput meum,

et calix meus redundat.
 

6Etenim benignitas et misericordia subsequentur me

omnibus diebus vitae meae,
 et inhabitabo in domo Domini

in longitudinem dierum.