Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

137
1Super flumina Babylonis,

illic sedimus et flevimus,

cum recordaremur Sion.

2In salicibus in medio eius

suspendimus citharas nostras.
 

3Quia illic rogaverunt nos,

qui captivos duxerunt nos,

verba cantionum,

et, qui affligebant nos, laetitiam:

«Cantate nobis de canticis Sion».
 

4Quomodo cantabimus canticum Domini

in terra aliena?

5Si oblitus fuero tui, Ierusalem,

oblivioni detur dextera mea;

6adhaereat lingua mea faucibus meis,

si non meminero tui,

si non praeposuero Ierusalem

in capite laetitiae meae.
 

7Memor esto, Domine, adversus filios Edom

diei Ierusalem;

qui dicebant: «Exinanite, exinanite

usque ad fundamentum in ea».
 

8Filia Babylonis devastans,

beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam,

quam retribuisti nobis;

9beatus, qui tenebit

et allidet parvulos tuos ad petram.