Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14

Zachariae

14 1Ecce venit dies Domino, et dividentur spolia tua in medio tui,
2et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
3Et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas, sicut proeliatus est in die certaminis.
4Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui est contra Ie-rusalem ad orientem; et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad ori-entem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium mon-tis ad aquilonem et medium eius ad meridiem.
Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam vallis montium pertinget usque ad Iasol; et fugietis, sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iudae, et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
5 Iasol – Lege ccum Gr ṣōl; TM «Asel»

Erit: in die illa non erit lux sed frigus et gelu;
6 Frigus et gelu – Lege cum Gr et Vg weqārût weqippā’ôn; TM «res pretiosae gelu»
7et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox; et in tempore ves-peri erit lux.
8Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt.
9Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum.
Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad Remmon ad aus-trum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et a turre Hananeel usque ad Torcularia regis.
10 Et revertetur  – Lege cum Gr, Vg wetissōb; TM «revertetur»
Et a turre – Lege cum multis mss Syriacis et Vg ûmimmigdal; TM «et turris»
11Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius; sed habitabitur Ierusalem secura.

Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae pugnaverunt adversus Ierusalem: tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eius contabescet in ore suo.
12 Tabescet – Lege cum Gr, Syr et Vg himmaq; TM «tabescere faciet»
In ore suo – Lege cum Vg befîhû; TM «in ore eorum»
13In die illa erit tumultus Domini magnus in eis, et apprehendet vir manum proximi sui, et elevabitur manus eius super manum proximi sui.
14Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium genti-um in circuitu, aurum et argentum et vestes multae nimis.
15Et sic erit ruina equi, muli, cameli et asini et omnium iumentorum, quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec.

16Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra Ie-rusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exerci-tuum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum.
17Et erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad Ierusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.
Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivita-tem Tabernaculorum.
18 Super eos – Lege cum paucis mss Graecis et Syr waălêhem; TM «et non super eos»
19Haec erit poena Aegypti, et haec poena omnium gentium, quae non ascende-rint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum.
20In die illa erit super tintinnabula equorum; “Sanctum Domino”; et erunt lebe-tes in domo Domini quasi phialae coram altari.
21Et erit omnis lebes in Ierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum; et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis, et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo».

Note al testo

5 Iasol – Lege ccum Gr ṣōl; TM «Asel»
6 Frigus et gelu – Lege cum Gr et Vg weqārût weqippā’ôn; TM «res pretiosae gelu»
10 Et revertetur  – Lege cum Gr, Vg wetissōb; TM «revertetur»
Et a turre – Lege cum multis mss Syriacis et Vg ûmimmigdal; TM «et turris»
12 Tabescet – Lege cum Gr, Syr et Vg himmaq; TM «tabescere faciet»
In ore suo – Lege cum Vg befîhû; TM «in ore eorum»
18 Super eos – Lege cum paucis mss Graecis et Syr waălêhem; TM «et non super eos»