Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16

Iudith

9 Iudith autem procidit in faciem suam et imposuit cinerem super caput suum et scidit tunicam suam et denudavit, quod induerat, cilicium; et, in ipso quod oblatum erat in Ierusalem in domum Dei incensum vespere illo, clamavit Iudith voce magna ad Dominum et dixit:
1 Oblatum erat: cum m n R g
«Domine, Deus patris mei Simeon, cui dedisti in manu gladium in ultionem alienigenarum, qui solverunt cingulum virginis in coinquinationem et denudaverunt femur in confusionem et coinquinaverunt matricem in improperium. Dixisti enim: “Non sic erit!”; et fecerunt.
2 Cingulum: mitran - fecerunt: cum n g
Pro quibus dedisti principes eorum in occisionem et torum eorum, qui erubuit seductione eorum, seductum in sanguinem; et percussisti servos super potentes et potentes super thronos eorum.
3 Percussisti: cum o R x LU m - et potentes: cum o x
Et dedisti mulieres eorum in praedam et filias in captivitatem et omnia spolia in divisionem filiorum a te delectorum, qui zelaverunt zelum tuum et abominaverunt coinquinationem sanguinis sui et invocaverunt te in adiutorium. Deus, Deus meus, exaudi me viduam.
4 Omnia spolia: cum t e r - abominaverunt: cum n R LU
5Tu enim fecisti priora illorum et illa et, quae postea et quae nunc et quae futura sunt, cogitasti; et facta sunt, quae cogitasti.
Et astiterunt, quae voluisti, et dixerunt: “Ecce adsumus”. Omnes enim viae tuae paratae, et creatura tua in praescientia.
6 Praescinetia: cum x

7Ecce enim Assyrii repleti sunt in virtute sua et exaltati sunt in equo et ascensore, gloriati sunt in brachio peditum, speraverunt in clipeis et lancea et arcu et fundibula et nescierunt quoniam tu es Dominus, qui conteris bella;
Dominus nomen est tibi. Tu allide illorum vires, aeterne Deus, comminue illorum plenitudinem in virtute tua et deduc fortitudinem eorum in ira tua. Voluerunt enim polluere sancta tua, coinquinare tabernaculum requiei nominis maiestatis tuae et deicere ferro cornu altaris tui.
8 Allide: cum x p - vires: cum o m R LU - fortitudinem: cum R - voluerunt: cum p - polluere: cum x - maiestatis tuae: cum r e - et deicere ferro cornu altaris tui: cum r o
9Respice in superbiam eorum, dimitte iram tuam in capita eorum; da in manu mea viduae, quam cogitavi, virtutem,
et percute servum ex labiis seductionis meae super principem et principem super servum eius; quassa elationem in manu viduae.
10 Seductionis: cum o - elationem: cum o
Non enim in multitudine virtus tua, nec potentia tua neque datum tuum in fortibus, sed humilium es Deus et minorum adiutorium, infirmorum susceptor, abiectorum protector, desperatorum salvator.

11 Minorum; cum p - abiectorum protector: cum Mi

Etiam, etiam, Deus patris mei et Deus hereditatis Israel, dominator caelorum et terrae, creator aquarum, rex totius creaturae tuae, exaudi deprecationem meam
12 Deprecationem: cum x g m
et da verbum meum et suasionem in vulnus et livorem eorum, qui adversum testamentum tuum et domum tuam sanctam et verticem Sion et domum retentionis filiorum tuorum cogitaverunt dura.
13 Da verbum meum: cum x
14Et fac super omnem gentem tuam et omnem tribum scientiam, ut sciant quoniam tu Deus es universae potestatis et virtutis, et non est alius defensor generis Israel praeter te».

Note al testo

1 Oblatum erat: cum m n R g
2 Cingulum: mitran - fecerunt: cum n g
3 Percussisti: cum o R x LU m - et potentes: cum o x
4 Omnia spolia: cum t e r - abominaverunt: cum n R LU
6 Praescinetia: cum x
8 Allide: cum x p - vires: cum o m R LU - fortitudinem: cum R - voluerunt: cum p - polluere: cum x - maiestatis tuae: cum r e - et deicere ferro cornu altaris tui: cum r o
10 Seductionis: cum o - elationem: cum o
11 Minorum; cum p - abiectorum protector: cum Mi
12 Deprecationem: cum x g m
13 Da verbum meum: cum x