Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5

Lamentationes

3
ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam
in virga indignationis eius.
1 Videns – Lege cum Gr, VL et Vg ’eh; TM «vidit»

2ALEPH. Me minavit et adduxit
in tenebras et non in lucem.

3ALEPH. Tantum in me vertit et convertit
manum suam tota die.

BETH. Consumpsit pellem meam et carnem meam,
contrivit ossa mea.
4 Pellem meam et carnem meam – Ita Syr et Vg; TM «carnem meam et pellem meam»

5BETH. Aedificavit in gyro meo
et circumdedit me felle et labore.

6BETH. In tenebrosis collocavit me
quasi mortuos sempiternos.

7GHIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar,
aggravavit compedem meum.

8GHIMEL. Sed et cum clamavero et rogavero,
exclusit orationem meam.

9GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris,
semitas meas subvertit.

10DALETH. Ursus insidians factus est mihi,
leo in absconditis.

11DALETH. Semitas meas subvertit et confregit me,
posuit me desolatam.

12DALETH. Tetendit arcum suum et posuit me
quasi signum ad sagittam.

13HE. Misit in renibus meis
filias pharetrae suae.

14HE. Factus sum in derisum omni populo meo,
canticum eorum tota die.

15HE. Replevit me amaritudinibus,
inebriavit me absinthio.

16VAU. Et fregit in glarea dentes meos,
depressit me cinere.

VAU. Et repulsa est a pace anima mea,
oblitus sum bonorum.
17 Et repulsa est – Lege cum Syr et Vg wattizzānaḥ; TM «et repulisti»

18VAU. Et dixi: «Periit splendor meus
et spes mea a Domino».

19ZAIN. Recordare paupertatis et peregrinationis meae,
absinthii et fellis.

20ZAIN. Memoria memor est
et tabescit in me anima mea.

21ZAIN. Haec recolam in corde meo,
ideo sperabo.

22HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti,
quia non defecerunt miserationes eius.

23HETH. Novae sunt omni mane,
magna est fides tua.

24HETH. «Pars mea Dominus, dixit anima mea;
propterea exspectabo eum».

25TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum,
animae quaerenti illum

26TETH. Bonum est praestolari cum silentio
salutare Domini.

TETH. Bonum est viro, cum portaverit
iugum ab adulescentia sua.
27 Ab adulescentia sua  – Ita multis mss Hebraici et Graeci, VL et Vg; TM «in adulescentia sua»

28IOD. Sedebit solitarius et tacebit,
cum istud imponitur ei.

29IOD. Ponet in pulvere os suum,
si forte sit spes.

30IOD. Dabit percutienti se maxillam,
saturabitur opprobriis.

31CAPH. Quia non repellet in sempiternum
Dominus.

32CAPH. Quia si afflixit, et miserebitur
secundum multitudinem misericordiarum suarum.

33CAPH. Non enim humiliat ex corde suo
et affligit filios hominum.

34LAMED. Conterere sub pedibus suis
omnes vinctos terrae.

35LAMED. Declinare iudicium viri
in conspectu vultus Altissimi.

36LAMED. Pervertere hominem in iudicio suo,
num Dominus haec ignorat?

37MEM. Quis est iste, qui dixit, et factum est?
Dominus non iussit?

38MEM. Ex ore Altissimi nonne egrediuntur
et mala et bona?

39MEM. Quid murmurabit homo vivens,
vir pro peccatis suis?

40NUN. «Scrutemur vias nostras et quaeramus
et revertamur ad Dominum.

NUN. Levemus corda nostra cum manibus
ad Dominum in caelos.
41 Corda nostra – Ita nonnulli mss Hebraici, Syr, Gr, VL et Vg; TM «cor nostrum»
41 Cum manibus – Ita Vg (cfr. Syr et Gr); TM «ad manus»

42NUN. Nos inique egimus et rebelles fuimus;
idcirco tu inexorabilis fuisti.

SAMECH. Operuisti in furore et percussisti nos;
occidisti nec pepercisti.
43 Nec  – Lege cum multis mss Hebraicis et verss welō’; TM «non»

44SAMECH. Opposuisti nubem tibi,
ne transeat oratio.

45SAMECH. In eradicationem et abiectionem posuisti nos
in medio populorum.

46PHE. Aperuerunt super nos os suum
omnes inimici nostri.

47PHE. Formido et fovea facta est nobis,
vastatio et contritio».

48PHE. Rivos aquarum deducit oculus meus
in contritione filiae populi mei.

49AIN. Oculus meus lacrimas effundit nec tacet,
eo quod non sit requies.

50AIN. Donec respiciat et videat
Dominus de caelis.

51AIN. Oculus meus affligit animam meam
prae cunctis filiabus urbis meae.

52SADE. Venatione venati sunt me quasi avem
inimici mei gratis.

53SADE. Perdiderunt in lacu vitam meam
et iecerunt lapides super me.

54SADE. Inundaverunt aquae super caput meum,
dixi: «Perii».

55COPH. Invocavi nomen tuum, Domine,
de profunditate lacus.

56COPH. Vocem meam audisti: «Ne avertas
aurem tuam a singultu meo et clamoribus».

57COPH. Appropinquasti in die, quando invocavi te,
dixisti: «Ne timeas».

58RES. Iudicasti, Domine, causam animae meae,
redemisti vitam meam.

59RES. Vidisti, Domine, afflictionem meam;
iudica iudicium meum.

60RES. Vidisti omnem furorem eorum, universas cogitationes eorum
adversum me.

61SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine,
omnes cogitationes eorum adversum me.

62SIN. Labia insurgentium mihi et meditationes eorum
adversum me tota die.

63SIN. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide;
ego sum psalmus eorum.

64THAU. Reddes eis vicem, Domine,
iuxta opera manuum suarum.

65THAU. Dabis eis duritiam cordis,
exsecrationem tuam.

THAU. Persequeris in furore et conteres eos
sub caelis tuis, Domine.
66 Caelis tuis, Domine – Lege cum Vg (cfr. Gr) šāmêkā jhwh; TM «caeli Domini»

Note al testo

1 Videns – Lege cum Gr, VL et Vg ’eh; TM «vidit»
4 Pellem meam et carnem meam – Ita Syr et Vg; TM «carnem meam et pellem meam»
17 Et repulsa est – Lege cum Syr et Vg wattizzānaḥ; TM «et repulisti»
27 Ab adulescentia sua  – Ita multis mss Hebraici et Graeci, VL et Vg; TM «in adulescentia sua»
41 Corda nostra – Ita nonnulli mss Hebraici, Syr, Gr, VL et Vg; TM «cor nostrum»
41 Cum manibus – Ita Vg (cfr. Syr et Gr); TM «ad manus»
43 Nec  – Lege cum multis mss Hebraicis et verss welō’; TM «non»
66 Caelis tuis, Domine – Lege cum Vg (cfr. Gr) šāmêkā jhwh; TM «caeli Domini»