Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4

Ioel

3 1Et erit post haec:
effundam spiritum meum super omnem carnem,
et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae,
senes vestri somnia somniabunt,
et iuvenes vestri visiones videbunt;

2sed et super servos meos et ancillas
in diebus illis effundam spiritum meum.

3Et dabo prodigia in caelo et in terra,
sanguinem et ignem et columnas fumi;

4sol convertetur in tenebras,
et luna in sanguinem,
antequam veniat dies Domini
magnus et horribilis.

5Et erit:
omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit,
quia in monte Sion et in Ierusalem
erit salvatio, sicut dixit Dominus,
et in residuis, quos Dominus vocaverit.