Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Isaiae

52 1Consurge, consurge,
induere fortitudine tua, Sion;
induere vestimentis gloriae tuae,
Ierusalem, civitas sanctitatis,
quia non adiciet ultra, ut pertranseat per te
incircumcisus et immundus.

2Excutere de pulvere, consurge,
captiva Ierusalem;
solve vincula colli tui,
captiva filia Sion.

3Quia haec dicit Dominus: «Gratis venumdati estis et sine argento redimemini».
4Quia haec dicit Dominus Deus: «In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi; et Assur sine causa oppressit eum.
5Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius ululant, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur.
6Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar: “Ecce adsum”».

7Quam pulchri super montes
pedes annuntiantis, praedicantis pacem,
annuntiantis bonum, praedicantis salutem,
dicentis Sion: «Regnavit Deus tuus!».

8Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem,
simul exsultabunt,
quia oculo ad oculum videbunt,
cum redierit Dominus ad Sion.

9Gaudete et exsultate simul,
deserta Ierusalem,
quia consolatus est Dominus populum suum,
redemit Ierusalem.

10Nudavit Dominus brachium sanctum suum
in oculis omnium gentium;
et videbunt omnes fines terrae
salutare Dei nostri.

11Recedite, recedite, exite inde,
pollutum nolite tangere;
exite de medio eius, mundamini,
qui fertis vasa Domini.

12Quoniam non in festinatione exibitis
nec in fuga properabitis;
praecedet enim vos Dominus,
et colliget vos Deus Israel.

13Ecce prospere aget servus meus;
exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde.

Sicut obstupuerunt super eum multi,
sic deformis erat, quasi non esset hominis species eius,
filiorum hominis aspectus eius,
14 Super eum  – Lege cum Syr, Gr et Targ ‛ālāw; TM «super te»

15sic disperget gentes multas.
Super ipsum continebunt reges os suum,
quia, quae non sunt narrata eis, viderunt
et, quae non audierunt, contemplati sunt.

Note al testo

14 Super eum  – Lege cum Syr, Gr et Targ ‛ālāw; TM «super te»