Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12

Ecclesiastes

12
1Memento Creatoris tui

in diebus iuventutis tuae,

antequam veniat tempus afflictionis,

et appropinquent anni, de quibus dicas:

«Non mihi placent»;

2antequam tenebrescat

sol et lumen et luna et stellae,

et revertantur nubes post pluviam;

3quando commovebuntur custodes domus,

et nutabunt viri fortissimi,

et otiosae erunt molentes imminuto numero,

et tenebrescent videntes per foramina,

4et claudentur ostia in platea

submissa voce molentis,

et consurgent ad vocem volucris,

et subsident omnes filiae carminis;

5excelsa quoque timebunt

et formidabunt in via.

Florebit amygdalus,

reptabit locusta,

et dissipabitur capparis,

quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae,

et circuibunt in platea plangentes,

6antequam rumpatur funiculus argenteus,

et frangatur lecythus aureus,

et conteratur hydria super fontem,

et confringatur rota super cisternam,

7et revertatur pulvis in terram suam, unde erat,

et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.

8Vanitas vanitatum,

dixit Ecclesiastes,

et omnia vanitas.

9Cumque esset sapientissimus, Ecclesiastes docuit insuper populum scientiam; ponderavit et investigans composuit parabolas multas.
10Quaesivit Ecclesiastes verba delectabilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
11Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi defixi sunt magistri collationum; data sunt a pastore uno.
12His amplius, fili mi, ne requiras: faciendi plures libros nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est.
13Finis loquendi, omnibus auditis: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo.
14Et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium circa omne occultum, sive bonum sive malum.