Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8

Canticum Canticorum

3 1In lectulo meo per noctes
quaesivi, quem diligit anima mea;
quaesivi illum et non inveni.

2«Surgam et circuibo civitatem;
per vicos et plateas
quaeram, quem diligit anima mea».
Quaesivi illum et non inveni.

3Invenerunt me vigiles,
qui circumeunt civitatem:
«Num, quem diligit anima mea, vidistis?».

4Paululum cum pertransissem eos,
inveni, quem diligit anima mea;
tenui eum nec dimittam,
donec introducam illum in domum matris meae
et in cubiculum genetricis meae.

5Adiuro vos, filiae Ierusalem,
per capreas cervasque camporum,
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,
donec ipsa velit.

6Quid hoc, quod ascendit per desertum
sicut virgula fumi,
aromatizans tus et myrrham
et universum pulverem pigmentarii?

7En lectulum Salomonis.
Sexaginta fortes ambiunt illum
ex fortissimis Israel,

8omnes tenentes gladios
et ad bella doctissimi,
uniuscuiusque ensis super femur suum
propter timores nocturnos.

9Ferculum fecit sibi rex Salomon
de lignis Libani;

columnas eius fecit argenteas,
reclinatorium aureum,
sedile purpureum:
medium eius stratum ebeneum.
Filiae Ierusalem,
10 Ebeneum – Lege hobnîm, vel ’ăbānîm; TM «amor», extra contextum orationis Filiae – Omittendum mi(n) «ex» ante benôt, et transferendum atnaḥ ante idem verbum

11egredimini et videte,
filiae Sion,
regem Salomonem
in diademate, quo coronavit illum mater sua
in die desponsationis illius
et in die laetitiae cordis eius.

Note al testo

10 Ebeneum – Lege hobnîm, vel ’ăbānîm; TM «amor», extra contextum orationis Filiae – Omittendum mi(n) «ex» ante benôt, et transferendum atnaḥ ante idem verbum