Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Isaiae

17 1Oraculum Damasci.
«Ecce Damascus desinet esse civitas
et erit sicut acervus ruinarum.

2Derelictae civitates Aroer gregibus erunt;
et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.

3Et auferetur munimentum ab Ephraim
et regnum a Damasco,
et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt,
dicit Dominus exercituum.

4Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob,
et pinguedo carnis eius marcescet;

et erit, sicut cum messor arripit culmos,
et brachium eius spicas legit;
et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim.
5 Messor – Lege qōṣēr; TM «messis» (Vg «in messe»)

6Et relinquetur in eo racemus,
et sicut cum excutitur olea:
duae vel tres olivae in summitate rami
sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae»,
dicit Dominus Deus Israel.

7In die illa attendet homo ad factorem suum,
et oculi eius ad Sanctum Israel respicient;

et non attendet ad altaria,
quae fecerunt manus eius,
et quae operati sunt digiti eius;
non respiciet lucos et thymiateria.
8 Lucos – Ita Vg; TM «et lucos»

In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae,
sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei
a facie filiorum Israel;
et erit desolatio,
9 Derelictae ... Amorraei – Iuxta Gr; TM «sicut intermissio silvae et cacuminis, quae dereliquerunt a facie...»

10quia oblita es Dei salutis tuae
et petrae fortitudinis tuae non es recordata:
propterea plantabis plantationes iucundas
et germen alienum seminabis.

11In ipso die plantationis tuae saepies eas
et mane semen tuum florere facies;
evanescet messis in die penuriae,
et dolor insanabilis erit.

12Heu!, strepitus populorum multorum;
strepunt quasi strepitu maris,
et tumultus turbarum
quasi sonitu aquarum sonabunt.

13Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,
et increpabit eum, et fugiet procul;
et rapietur sicut pulvis montium a facie venti
et sicut turbo coram tempestate.

14In tempore vespere, et ecce turbatio,
ante matutinum non subsistet:
haec est pars eorum, qui vastaverunt nos,
et sors diripientium nos.

Note al testo

5 Messor – Lege qōṣēr; TM «messis» (Vg «in messe»)
8 Lucos – Ita Vg; TM «et lucos»
9 Derelictae ... Amorraei – Iuxta Gr; TM «sicut intermissio silvae et cacuminis, quae dereliquerunt a facie...»