Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

91
1Qui habitat in protectione Altissimi,

sub umbra Omnipotentis commorabitur.

2Dicet Domino: «Refugium meum

et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum».
 

3Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantium

et a verbo maligno.

4Alis suis obumbrabit tibi,

et sub pennas eius confugies;

scutum et lorica veritas eius.

5Non timebis a timore nocturno,

a sagitta volante in die,

6a peste perambulante in tenebris,

ab exterminio vastante in meridie.
 

7Cadent a latere tuo mille

et decem milia a dextris tuis;

ad te autem non appropinquabit.

8Verumtamen oculis tuis considerabis

et retributionem peccatorum videbis.

9Quoniam tu es, Domine, refugium meum.

Altissimum posuisti habitaculum tuum.

10Non accedet ad te malum,

et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo,

11quoniam angelis suis mandabit de te,

ut custodiant te in omnibus viis tuis.

12In manibus portabunt te,

ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

13Super aspidem et basiliscum ambulabis

et conculcabis leonem et draconem.
 

14Quoniam mihi adhaesit, liberabo eum;

suscipiam eum, quoniam cognovit nomen meum.

15Clamabit ad me, et ego exaudiam eum;

cum ipso sum in tribulatione,

eripiam eum et glorificabo eum.

16Longitudine dierum replebo eum

et ostendam illi salutare meum.