Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Genesis

36 1Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom.

Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei;
2 Filii - Lege cum Sam, Gr et Syr ben (cfr. vv. 20.24); TM «filiae» (cfr. v. 14)
Horraei - Lege haḥō(cfr. v. 20); TM «Hevaei»
3Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
4Peperit autem Ada Eliphaz, Basemath genuit Rahuel,
5Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core.
    Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan.

Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob.
6 Seir - Adde cum Syr śēîr
7Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.

8Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom.

9Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
10et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.

11Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho et Gatham et Cenez.
12Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.

13Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris Esau.

Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core.
14 Filii (Sebeon) - Lege cum Sam et Gr ben (cfr. vv. 2.20); TM «filiae»

15Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez,
16dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada.

17Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau.

18Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ialam, dux Core. Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau.

19Isti sunt filii Esau et hi duces eorum. Ipse est Edom.

20Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotan et Sobal et Sebeon et Ana
21et Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom.
22Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan Thamna. 
23Et isti filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal, Sepho et Onam.
24Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui.
25Habuitque filium Dison et filiam Oolibama.
Et isti filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran.
26 Dison - Lege cum Sam, Gr et Syr dīšōn (cfr. v. 25); TM dīšān
27Hi filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan.
28Habuit autem filios Disan: Us et Aran.

29Isti duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
30dux Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in terra Seir.

31Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi.
32Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba.
33Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra.
34Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
35Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith.
36Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
37Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium.
38Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan filius Achobor.
39Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.

40Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
41dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
42dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
43dux Magdiel, dux Iram.
    Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater Idumaeorum.

Note al testo

2 Filii - Lege cum Sam, Gr et Syr ben (cfr. vv. 20.24); TM «filiae» (cfr. v. 14)
Horraei - Lege haḥō(cfr. v. 20); TM «Hevaei»
6 Seir - Adde cum Syr śēîr
14 Filii (Sebeon) - Lege cum Sam et Gr ben (cfr. vv. 2.20); TM «filiae»
26 Dison - Lege cum Sam, Gr et Syr dīšōn (cfr. v. 25); TM dīšān