Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

26
1David.
Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum

et in Domino sperans non infirmabor.

2Proba me, Domine, et tenta me;

ure renes meos et cor meum.
 

3Quoniam misericordia tua ante oculos meos est,

et ambulavi in veritate tua.

4Non sedi cum viris vanitatis

et cum occulte agentibus non introibo.

5Odivi ecclesiam malignantium

et cum impiis non sedebo.
 

6Lavabo in innocentia manus meas

et circumdabo altare tuum, Domine,

7ut auditas faciam voces laudis

et enarrem universa mirabilia tua.

8Domine, dilexi habitaculum domus tuae

et locum habitationis gloriae tuae.
 

9Ne colligas cum impiis animam meam

et cum viris sanguinum vitam meam,

10in quorum manibus iniquitates sunt,

dextera eorum repleta est muneribus.

11Ego autem in innocentia mea ingressus sum,

redime me et miserere mei.
 

12Pes meus stetit in directo,

in ecclesiis benedicam Domino.