Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7

Michaeae

2
1Vae, qui cogitant iniquitatem
et operantur malum in cubilibus suis!
In luce matutina faciunt illud,
quoniam est in potestate manus eorum.

2Concupiscunt agros, et violenter tollunt,
domos, et rapiunt.
Et opprimunt virum et domum eius,
hominem et hereditatem eius.

3Idcirco haec dicit Dominus:
«Ecce ego cogito
super familiam istam malum,
unde non auferetis
colla vestra;
et non ambulabitis erecti,
quoniam tempus pessimum est.

In die illa
sumetur super vos parabola,
et assumetur lamentum dicentium:
“Depopulatione vastati sumus;
pars populi mei commutatur,
quam nemo ei restituet;
infideli regiones nostrae dividuntur”.
4 Nemo ei restituet – Lege cum Gr et Syr ’ên mēšîb lô; TM «quomodo recedere faciet mihi»

5Propter hoc non erit tibi
mittens funiculum sortis
in coetu Domini».

6«Ne vaticinemini!». «Vaticinentur,
non vaticinentur de his,
non cedet confusio!».

Numquid maledicta est domus Iacob?
Numquid abbreviatus est spiritus Domini,
aut tales sunt actiones eius?
Nonne verba eius bona sunt
cum eo, qui recte graditur?
7 Numquid maledicta est – Lege ha’ārûr; Tm «numquid dicta est»
Verba eius – Lege cum Gr debārāw; «verba mea»

Vos autem contra populum meum
ut adversarium consurgitis.
Desuper tunica pallium tollitis ei;
qui transibant fiducialiter,
fiunt quasi bello capti.
8 Vos autem contra populum meum – Lege we’attem leammî; TM «et heri populus meus»
Consurgitis – Lege qāmîm; Tm «eriget»

9Mulieres populi mei eicitis
de domo deliciarum suarum;
a parvulis earum aufertis
decorem meum in perpetuum.

«Surgite et ite,
quia non habetis hic requiem!».
Propter immunditiam peribitis
perditione pessima.
10 Peribitis perditione– Lege cum Gr teḥubbelû ḥebel (cfr. Vg); TM «perdes et perditio»

11Si esset vir vento excitatus
et mendacium loqueretur:
«Vaticinabor tibi de vino et sicera»,
hic esset vates populi istius.

Congregatione congregabo, Iacob, totum te;
in unum conducam reliquias Israel,
pariter ponam illum quasi gregem in ovili,
quasi pecus in medio pascuae;
et tumultuabuntur a multitudine hominum.
12 Pascuae; et tumultuabuntur – Lege haddōber ûtehĕmênāh; TM «pascuae euus, perturbant (-ur?)»

13Ascendet enim pandens iter ante eos;
erumpent et transibunt portam, egredientur per eam.
Et transibit rex eorum coram eis,
et Dominus in capite eorum.

Note al testo