Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42

Iob

30
1Nunc autem derident me

iuniores tempore,

quorum non dignabar patres

ponere cum canibus gregis mei;

quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo,
et robur iuvenile perierat totum.
2 Robur iuvenile – Lege ălûmîm (cfr. 20,11; 33,23); TM «eis»
Totum – Lege kullôh; TM kalaḥ, forma pausalis verbi kelaḥ «senectus»

Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine,

serotino tempore fiebant turbo et vastatio;
3 Fiebant – Additum claritatis causa

4et mandebant herbas et arborum frutices,

et radix iuniperorum erat cibus eorum.

5De medio eiciebantur,

clamabant contra eos tamquam fures;

6ad ripas habitabant torrentium

et in cavernis terrae et petrarum;

7inter frutices rudebant,

sub sentibus se congerebant;

8filii stultorum et ignobilium

et de terra penitus exturbati.

9Nunc in eorum canticum versus sum

et factus sum eis in proverbium.

10Abominantur me et longe fugiunt a me

et faciem meam conspuere non verentur.

Pharetram enim suam aperuit et afflixit me

et frenum in os meum immisit.
11 Immisit – Lege cum Gr šillaḥ (sing.); TM plur., sed non concordant critici

12Ad dexteram progenies surrexerunt;

pedes meos subverterunt

et complanaverunt contra me semitas ruinae.

13Dissipaverunt itinera mea,

insidiati sunt mihi et praevaluerunt,

et non fuit qui ferret auxilium.

14Quasi rupto muro et aperto irruerunt super me

et sub ruinis devoluti sunt.

Versi sunt contra me in terrores,

persequitur quasi ventus principatum meum,

et velut nubes pertransiit salus mea.
15 Versi sunt – Lege plur.; TM sing.

16Nunc autem in memetipso effunditur anima mea;

et possident me dies afflictionis.

17Nocte os meum perforatur doloribus;

et, qui me comedunt, non dormiunt.

18In multitudine roboris tenent vestimentum meum

et quasi capitio tunicae succinxerunt me.

19Proiecit me in lutum,

et assimilatus sum favillae et cineri.

20Clamo ad te, et non exaudis me;

sto, et non respicis me.

21Mutatus es mihi in crudelem

et in duritia manus tuae adversaris mihi.

22Elevasti me

et quasi super ventum ponens dissolvisti me.

23Scio quia morti trades me,

ubi constituta est domus omni viventi.

24Verumtamen non ad ruinam mittit manum;

et in exitio eius erit salvatio.

25An non flebam quondam super eo, qui afflictus erat,

et compatiebatur anima mea pauperi?

26Exspectabam bona, et venerunt mihi mala;

praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae.

27Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie;

praevenerunt me dies afflictionis.

28Taetro vultu incedebam sine consolatione,

consurgens in turba clamabam.

29Frater fui draconum

et socius struthionum.

30Cutis mea denigrata est super me,

et ossa mea aruerunt prae caumate.

31Versa est in luctum cithara mea,

et organum meum in vocem flentium.

Note al testo

2 Robur iuvenile – Lege ălûmîm (cfr. 20,11; 33,23); TM «eis»
Totum – Lege kullôh; TM kalaḥ, forma pausalis verbi kelaḥ «senectus»
3 Fiebant – Additum claritatis causa
11 Immisit – Lege cum Gr šillaḥ (sing.); TM plur., sed non concordant critici
15 Versi sunt – Lege plur.; TM sing.