Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42

Iob

16 1Respondens autem Iob dixit:

2«Audivi frequenter talia!

Consolatores molesti omnes vos estis.

3Numquid habebunt finem verba ventosa,

aut quid te exacerbat, ut respondeas?

4Poteram et ego similia vestri loqui,

si esset anima vestra pro anima mea!

Concinnarem super vos sermones
et moverem caput meum super vos.

Roborarem vos ore meo

et motum labiorum meorum non cohiberem.
5 Non cohiberem – Lege ita cum Gr et Syr

6Si locutus fuero, non quiescet dolor meus
et, si tacuero, non recedet a me;

7nunc autem defatigavit me dolor meus,

et tu vastasti omnem coetum meum.

8Rugae meae testimonium dicunt contra me;
et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.

9Ira eius discerpsit me et adversata est mihi

et infremuit contra me dentibus suis
Hostis meus acuit oculos suos in me.

10Aperuerunt super me ora sua

et exprobrantes percusserunt maxillam meam,

simul conferti contra me.

11Concludit me Deus apud iniquum

et manibus impiorum me tradit.

12Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum.

Tenuit cervicem meam, confregit me
et posuit me sibi quasi in signum.

Circumdedit me lanceis suis,

scidit lumbos meos, non pepercit

et effudit in terra iecur meum.
13 Lanceis – Retine Vg cum verss et Targ; TM «iaculis suis»

14Dirupit me rumpens et diruens,

irruit in me quasi gigas.

15Saccum consui super cutem meam

et dimisi in terram cornu meum.

16Facies mea rubuit a fletu,

et palpebrae meae caligaverunt:

17attamen absque iniquitate manus meae,

cum haberem mundas preces.

18Terra, ne operias sanguinem meum,

neque inveniat in te locum latendi clamor meus.

19Ecce enim in caelo testis meus,
et conscius meus in excelsis.

Interpretes mei sunt cogitationes meae:

ad Deum stillat oculus meus.
20 Cogitationes – Derivatum a ra ‛iiôn; TM «amici mei»

21Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo,

sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.

Note al testo

5 Non cohiberem – Lege ita cum Gr et Syr
13 Lanceis – Retine Vg cum verss et Targ; TM «iaculis suis»
20 Cogitationes – Derivatum a ra ‛iiôn; TM «amici mei»