Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Genesis

10 1Hae sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham et Iapheth; natique sunt eis filii post diluvium.

2Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras.
3Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma.
Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Rodanim.
4 Et Rodanim - Lege cum Sam et Gr wedānîm (= 1 Par 1,7) ; TM wedōdānîm
5Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan.
7Filii Chus: Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan.
8Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra
9et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: «Quasi Nemrod robustus venator coram Domino».
10Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar.
11De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale,
12Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna.
13At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim
et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim.
14 Et Caphtorim - Pone ante «de quibus...Philisthim» (secundum Am 9,7)
15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum
16et Iebusaeum et Amorraeum, Gergesaeum,
17Hevaeum et Aracaeum, Sinaeum
18et Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.
19Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa.
20Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis terrisque et gentibus suis.

21De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.
22Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. 
23Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes.
24At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber.
25Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.
Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare
26 Asarmoth - Lege cum Gr ḥaṣarmot; TM ṣarmāwet
27et Adoram et Uzal et Decla
28et Ebal et Abimael, Saba
29et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan;
30et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.

32Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.

Note al testo

4 Et Rodanim - Lege cum Sam et Gr wedānîm (= 1 Par 1,7) ; TM wedōdānîm
14 Et Caphtorim - Pone ante «de quibus...Philisthim» (secundum Am 9,7)
26 Asarmoth - Lege cum Gr ḥaṣarmot; TM ṣarmāwet