Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Psalmorum

113
1ALLELUIA.

Laudate, pueri Domini,

laudate nomen Domini.

2Sit nomen Domini benedictum

ex hoc nunc et usque in saeculum.

3A solis ortu usque ad occasum

laudabile nomen Domini.
 

4Excelsus super omnes gentes Dominus,

super caelos gloria eius.

5Quis sicut Dominus Deus noster,

qui in altis habitat

6et se inclinat, ut respiciat

in caelum et in terram?
 

7Suscitans de terra inopem,

de stercore erigens pauperem,

8ut collocet eum cum principibus,

cum principibus populi sui.
 

9Qui habitare facit sterilem in domo,

matrem filiorum laetantem.