Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10

Esther

4 1Cum comperisset Mardochaeus omnia, quae acciderant, scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in platea mediae civitatis voce magna et amara clamabat
2usque ad fores palatii gradiens; non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
3In omnibus quoque provinciis, quocumque edictum et dogma regis pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.

4Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum; quam accipere noluit.
5Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit ei, ut iret ad Mardochaeum et disceret ab eo cur hoc faceret.
6Egressusque Athach ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis ante ostium palatii.
7Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.
8Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan ad perdendum eos, dedit ei, ut reginae ostenderet et moneret eam, ut intraret ad regem et deprecaretur eum et rogaret pro populo suo.
8a«Memor, inquit, dierum humilitatis tuae, quando nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem. Et tu, invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte».

9Regressus Athach nuntiavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat.
10Quae respondit ei et iussit, ut diceret Mardochaeo:
11«Omnes servi regis et cunctae, quae sub dicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, qui non vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statim interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere; ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem».
12Quod cum audisset Mardochaeus,
13rursum mandavit Esther dicens: «Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es, prae cunctis Iudaeis.
14Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?».

15Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit:
16«Vade et congrega omnes Iudaeos, qui in Susan reperiuntur; et ieiunate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus, et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens; si pereo, pereo».
17Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia, quae ei Esther mandaverat.

Mardochaeus autem scidit vestimenta sua et substravit cilicium et cecidit super faciem suam in terram, et seniores populi, a mane usque ad vesperam
17a-zz = Vg 138-1419
17bet dixit:

«Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es.

17cDomine, Domine, rex omnipotens,

in dicione enim tua cuncta sunt posita,

et non est qui possit tuae resistere voluntati,

si decreveris salvare Israel.

17dTu enim fecisti caelum et terram

et quidquid mirabile caeli ambitu continetur;

17eDominus omnium es,
 nec est qui resistat maiestati tuae.

17fTu scis, Domine, quia libenter adorarem

plantas pedum Aman pro salute Israel;

17ghoc autem non feci,

ne gloriam hominis ponerem super gloriam Dei mei,

et alium non adorabo nisi te, Domine, Deus meus.

17hEt non facio ea in arrogantia

neque in gloriae cupiditate, Domine.

Appare, Domine; manifestare, Domine!

17iEt nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob,

parce populo tuo,
quia volunt nos inimici nostri perdere

et delere hereditatem tuam.

17kNe despicias partem tuam,
quam redemisti tibi de terra Aegypti.

17lExaudi deprecationem meam

et propitius esto sorti tuae;

et converte luctum nostrum in gaudium,

ut viventes laudemus nomen tuum, Domine,

et ne claudas ora te canentium».

17mOmnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.

17nEsther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum mortis, quod imminebat.
17oCumque deposuisset vestes gloriae, suscepit indumenta luctus et pro unguentis superbiae implevit caput suum cinere et corpus suum humiliavit ieiuniis valde.
17pEt cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque ad vesperam et dixit:

17q«Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es.

Suffraga mihi soli

et non habenti defensorem praeter te, Domine,

17rquoniam periculum in manu mea est.

17sEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Noe in aqua diluvii conservasti.

17tEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Abrahae in trecentis et decem octo viris

novem reges tradidisti.

17uEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Ionam de ventre ceti liberasti.

17vEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Ananiam, Azariam et Misael de camino ignis liberasti.

17xEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Daniel de lacu leonum eruisti.

17yEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Ezechiae, regi Iudaeorum,

morte damnato et oranti pro vita misertus es

et donasti ei vitae annos quindecim.

17zEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Annae petenti in desiderio animae

filii generationem donasti.

17aaEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu omnes complacentes tibi liberas, Domine,

usque in finem.

17bbEt nunc adiuva me solitariam

et neminem habentem nisi te,

Domine, Deus meus.

17ccTu nosti

quoniam abominata est ancilla tua concubitum incircumcisorum.

17ddDeus, tu nosti

quoniam non manducavi de mensa exsecrationum

et vinum libationum eorum non bibi.

17eeTu nosti

quoniam a die translationis meae

non sum laetata, Domine,

nisi in te solo.

17ffTu scis, Deus,

quoniam, ex quo vestimentum hoc super caput meum est,

exsecror illud tamquam pannum menstruatae

et non indui illud in die bona.

17ggEt nunc subveni orphanae mihi

et verbum concinnum da in os meum in conspectu leonis

et gratam me fac coram eo

et converte cor eius in odium oppugnantis nos,

in perditionem eius et eorum, qui consentiunt ei.

17hhNos autem libera de manu inimicorum nostrorum;

converte luctum nostrum in laetitiam

et dolores nostros in sanitatem.

17iiSurgentes autem supra partem tuam, Deus,

fac in exemplum.

17kkAppare, Domine; manifestare, Domine!».

Note al testo

17a-zz = Vg 138-1419