Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42

Iob

10
1Taedet animam meam vitae meae;

dimittam adversum me eloquium meum,

loquar in amaritudine animae meae.

2Dicam Deo: Noli me condemnare,

indica mihi cur me ita iudices.

3Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me

et calumnieris me, opus manuum tuarum,

et super consilium impiorum arrideas?

4Numquid oculi carnei tibi sunt,

aut, sicut videt homo, et tu videbis?

5Numquid sicut dies hominis dies tui,

et anni tui sicut humana sunt tempora,

6ut quaeras iniquitatem meam

et peccatum meum scruteris,

7cum scias quia nihil impium fecerim,

et sit nemo, qui de manu tua possit eruere?

8Manus tuae fecerunt me

et plasmaverunt me totum in circuitu;

et sic repente praecipitas me?

9Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me,

et in pulverem reduces me.

10Nonne sicut lac mulsisti me

et sicut caseum me coagulasti?

11Pelle et carnibus vestisti me;

ossibus et nervis compegisti me.

12Vitam et misericordiam tribuisti mihi,

et visitatio tua custodivit spiritum meum.

13Licet haec celes in corde tuo,

tamen scio haec in animo tuo versari.

14Si peccaverim, observas me

et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris.

Et si impius fuero, vae mihi est;

et si iustus, non levabo caput,

saturatus afflictione et miseria.
15 Omitte cum Vg ûrĕ’ēh (et vide); TM «afflictione et videns miseriam»

Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies me

et iterum mirabilem te exhibebis in me.
16 Vertitur secundum Syr., contextus et parallelismi causa

17Instauras testes tuos contra me

et multiplicas iram tuam adversum me,

et poenae militant in me.

18Quare de vulva eduxisti me?

Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret!

19Fuissem quasi non essem,

de utero translatus ad tumulum.

20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi?

Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum,

21antequam vadam, et non revertar,

ad terram tenebrarum et umbrae mortis,

22terram caliginis et tenebrarum,

ubi umbra mortis et nullus ordo,

sed sempiternus horror inhabitat».

Note al testo

15 Omitte cum Vg ûrĕ’ēh (et vide); TM «afflictione et videns miseriam»
16 Vertitur secundum Syr., contextus et parallelismi causa