Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

100
1Psalmus. Ad gratiarum actionem.

2Iubilate Domino, omnis terra,

servite Domino in laetitia;

introite in conspectu eius in exsultatione.
 

3Scitote quoniam Dominus ipse est Deus;

ipse fecit nos, et ipsius sumus,

populus eius et oves pascuae eius.
 

4Introite portas eius in confessione,

atria eius in hymnis,

confitemini illi, benedicite nomini eius.

5Quoniam suavis est Dominus;

in aeternum misericordia eius,

et usque in generationem et generationem veritas eius.