Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16

Iudith

1 Anno duodecimo regni Nabuchodonosor, qui regnavit in Assyriis in Nineve civitate magna, in diebus Arphaxad, qui regnavit in Medis in Ecbatanis
Sigla codicum:
Pro veteri versione Latina imprimitur codex Bernensis, saeculi x, et conferuntur:   x: Complutensis 1, saec. ix;   g: Sangermanensis 15, saec. ix;   R: Rhodensis, saec. x;   o: Oxoniensis, saec. xii;   n: Pechianus, saec. ix;   m: Monacensis 6239, saec. viii-ix;   c: Corbeiensis 7, saec. xii;   s: Stuttgartensis, saec. viii;   r: Regius 3564, saec. ix;   p: Parisinus 11505, a. 822;   d: Divodurensis 7, saec. ix;   f: Parisinus 78, saec. xii;   v: Vercellensis XXII, saec. x;   t. Darmstadiensis;   l: Legionensis Gothicus. a. 960;   h: Oscensis, saec. xii;   f: Parisinus 161, saec. xiii;   Sin: Sinaiticus Slavonicus 5 (Canticum Iudith);   Reg: Reginensis Lat. 11, saec. viii;   a: Fragmentum Harvard;   k: Fragmentum Hannoverense;   L: Fragmentum Leidense;   Mi: Liturgia Ambrosiana;   AU: Augustinus;   LU: Lucifer Calaritanus.
Pro textu Graeco: f: Parisinus Graecus 1087;   k: Reginensis Graecus 10.    
1 Regni: cum o m v f h l R r e p g - in Medis: cum f h l r p
et aedificavit in Ecbatanis et in circuitu muros ex lapidibus excisis in latitudinem cubitorum trium et in longitudinem cubitorum sex et fecit altitudinem muri cubitorum septuaginta et latitudinem eius cubitorum quinquaginta
2 In latitudinem: cum g - et in longitudinem: cfr. R - muri: cum v t r x e f p g h l - et latitudinem eius cubitorum quinquaginta: cum r
et turres eius constituit super portas eius cubitorum centum et latitudinem earum fundavit in cubitos sexaginta.
3 Earum: cum o r e f p h l
Et fecit portas eius portas exsurgentes in altitudinem cubitorum septuaginta et in latitudinem earum cubitis quadraginta in exitum virtutis potentium eius et in dispositiones peditum eius.
4 Exsurgentes: cum t f h - in altitudinem: cum o R x; cfr. g - septuaginta: cum s l (2 m.)
Et fecit bellum in diebus illis rex Nabuchodonosor ad Arphaxad regem in campo magno, hic est campus in finibus Ragau.
5 Hic est campus: cum g m b v f R etc.
Et convenerunt in pugnam omnes inhabitantes montanam et omnes inhabitantes Euphraten et Tigrin et Hidaspen et campos Arioch regis Elymaeorum. Et convenerunt gentes multae valde ad bellum filiorum Chaldaeorum.
6 In pugnam: cum t r e f s p h l - montanam: cfr. g - Chaldeorum: cfr. Pesh
Et misit Nabuchodonosor rex Assyriorum ad omnes inhabitantes Persidem et ad omnes inhabitantes ad occasum: inhabitantes Ciliciam et Damascum et Libanum et Antilibanum et ad omnes inhabitantes circa faciem maritimae;
7 Inhabitantes: cum o m v t r e f p h - et ad omnes: cum m (2 m.) s (2 m.)
et ad eos, qui sunt in nationibus Carmeli et Galaad, et ad superiorem Galilaeam et ad campum magnum Esdrelon;
8 In nationibus: cum v r t e f p h l - Carmeli: cum R r x t e f p g h l
et ad omnes, qui in Samaria et civitatibus eius et trans Iordanen usque in Ierusalem et Bathanam et Chelus et Cades et flumen Aegypti et Taphnas et Ramesses et omnem terram Gessen,
9 Terra: cum o v r t e f p h l
10usquedum veniatur supra Tanim et Memphin, et ad omnes inhabitantes Aegyptum, usquedum veniatur ad fines Aethiopiae.
Et contempserunt omnes inhabitantes universam terram verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum et non convenerunt cum eo in pugnam, quoniam non timuerunt eum, sed erat adversus eos quasi vir unus. Et remiserunt legatos eius vacuos in despectu faciei eorum.
11 In despectu: cum x; cfr. R
Et indignatus est rex Nabuchodonosor ad omnem terram istam vehementer. Et iuravit per thronum et regnum suum se vindicaturum esse omnes fines Ciliciae et Damascenae et Syriae, sublaturum se gladio suo et omnes inhabitantes Moab et filios Ammon et omnem Iudaeam et omnes, qui in Aegypto, usquedum veniatur ad fines duorum marium.
12 Thronum: cum o m R x - et regnum suum: cum m - omnes fines: cum R - sublaturum se: cum R x - qui in
Aegypto: cum g - fines: cum x - duorum: cum v r t e f p - marium: cfr. x
Et praeparavit se in virtute sua adversus regem Arphaxad in anno septimo decimo et invaluit in pugna sua et evertit omnem virtutem Arphaxad et omnem equitatum eius et omnes currus ipsius
13 Evertit: cum x
et dominatus est civitatibus eius. Et abiit usque ad Ecbatana et obtinuit turres et praedavit plateas eius et ornatum eius posuit in improperium illius.
14 Civitatibus: cum m - turres: cum m - eius: cum o ; cfr. g R - iornatum: cum o - improperium: cum m
Et cepit Arphaxad in montibus Ragau et iaculatus est eum iaculis suis et disperdidit eum usque in illum diem.
15 Iaculatus est: cum m - eum: cum s o m R - iaculis: cum R
16Et reversus est postea in Nineven ipse et commixtura eius, multitudo hominum pugnatorum multa valde. Et erat ibi requiescens et epulans ipse et virtus eius per dies centum viginti. 

Note al testo