Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Isaiae

44 1Et nunc audi, Iacob serve meus,

et Israel, quem elegi.


2Haec dicit Dominus, qui fecit te

et formavit te ab utero,

auxiliator tuus:

«Noli timere, serve meus Iacob,

et dilecte, quem elegi.


3Effundam enim aquas super terram sitientem

et fluenta super aridam;

effundam spiritum meum super semen tuum

et benedictionem meam super stirpem tuam:


4et germinabunt inter herbas

quasi salices iuxta praeterfluentes aquas.


5Iste dicet: “Domini ego sum”,

et ille vocabit se nomine Iacob;

et hic scribet manu sua: “Domino”,
et inscribetur nomine Israel».


6Haec dicit Dominus, rex Israel

et redemptor eius, Dominus exercituum:

«Ego primus et ego novissimus,

et absque me non est Deus.


Quis similis mei? Conclamet et annuntiet

et exponat mihi,

ex quo constitui populum antiquum;

ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis.

7 Annuntiet nobis – Lege (cfr. Targ) jāggîd lānû; TM «annuntient eis»

8Nolite timere neque conturbemini;

nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi?

Vos estis testes mei.

Numquid est Deus absque me

aut Petra, quam ego non noverim?».


9Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur.
10Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non quaerens?
11Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul.
Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit.
12 Operatur – Lege (cfr. Vg) jif‛al; TM «et operatus est»

13Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo.
Succidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit.
14 Succidit – Lege cum Gr et Vg kārat; TM «ut succidat»
15Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud.
16Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: «Vah, calefactus sum, vidi focum».
17Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: «Libera me, quia deus meus es tu».
18Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne intellegant corde suo.
19Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: «Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam?».
20Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque dicet: «Nonne mendacium est in dextera mea?».


21Memento horum, Iacob,

et Israel, quoniam servus meus es tu;

formavi te, servus meus es tu,

Israel, non decipies me.


22Delevi ut nubem iniquitates tuas

et quasi nebulam peccata tua;

revertere ad me,
quoniam redemi te.


23Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus;

iubilate, fundamenta terrae,

resonate, montes, laudationem,

saltus et omne lignum eius,

quoniam redemit Dominus Iacob
et in Israel glorificabitur.

Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero:

«Ego sum Dominus, qui feci omnia,

extendi caelos solus,

expandi terram; et quis mecum?

24 Quis mecum – Lege cum ketib, Gr et Vg ’ittî; qere «ex me»

25Qui irrita facio signa divinorum,

et hariolos stultos reddo;

compello sapientes retrorsum,

et scientiam eorum vanam facio;


26qui suscito verbum servi mei

et consilium nuntiorum meorum compleo.

Qui dico Ierusalem: “Habitaberis”
et civitatibus Iudae: “Aedificabimini”,

et deserta eius suscitabo;


27qui dico profundo: “Desolare,

et flumina tua arefaciam”;


qui dico de Cyro: “Pastor meus est

et omnem voluntatem meam complebit”;
qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”,

et templo: “Fundaberis”».

28 Qui dico – Lege cum Gr et Vg ’ōmēr; TM «et dicens»

Note al testo

7 Annuntiet nobis – Lege (cfr. Targ) jāggîd lānû; TM «annuntient eis»
12 Operatur – Lege (cfr. Vg) jif‛al; TM «et operatus est»
14 Succidit – Lege cum Gr et Vg kārat; TM «ut succidat»
24 Quis mecum – Lege cum ketib, Gr et Vg ’ittî; qere «ex me»
28 Qui dico – Lege cum Gr et Vg ’ōmēr; TM «et dicens»