Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

2 1Quare fremuerunt gentes,

et populi meditati sunt inania?


2Astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum

adversus Dominum et adversus christum eius:


3«Dirumpamus vincula eorum

et proiciamus a nobis iugum ipsorum!».

 

4Qui habitat in caelis, irridebit eos,

Dominus subsannabit eos.


5Tunc loquetur ad eos in ira sua

et in furore suo conturbabit eos:


«Ego autem constitui regem meum
super Sion, montem sanctum meum!».
 
6 Signum — in ima pagina finem strophae psalmicae indicat

7Praedicabo decretum eius.

Dominus dixit ad me: «Filius meus es tu;

ego hodie genui te.


8Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam

et possessionem tuam terminos terrae.


9Reges eos in virga ferrea

et tamquam vas figuli confringes eos».

 

10Et nunc, reges, intellegite;

erudimini, qui iudicatis terram.


11Servite Domino in timore

et exsultate ei cum tremore.


Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur,

et pereatis de via,

cum exarserit in brevi ira eius.

Beati omnes, qui confidunt in eo.
12 Aprrehendite disciplinam – Lege cum Gr; TM «osculamini filium» (?) (naššĕqû bar); verisimile est textum esse corruptum

Note al testo

6 Signum — in ima pagina finem strophae psalmicae indicat
12 Aprrehendite disciplinam – Lege cum Gr; TM «osculamini filium» (?) (naššĕqû bar); verisimile est textum esse corruptum