Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1

Abdiae

1 1Visio Abdiae.
Haec dicit Dominus Deus ad Edom.
Auditum audivimus a Domino,
et legatus ad gentes missus est:
«Surgite, et consurgamus
adversus eum in proelium!».

2«Ecce parvulum te dabo in gentibus,
contemptibilis tu es valde.

Superbia cordis tui decepit te
habitantem in scissuris petrae,
exaltantem solium suum;
qui dicit in corde suo:
“Quis detrahet me in terram?”.
3 Exaltantem – Lege cum Gr et Vg mērîm; TM «altitudo»

Si exaltatus fueris ut aquila
et si inter sidera posueris nidum tuum,
inde detraham te»,
dicit Dominus.
4 Posueris – Lege cum Gr, Syr et Targ tāśîm; TM «posuit»

5Si fures introissent ad te,
si latrones per noctem,
quomodo periisses!
Nonne furati essent sufficientia sibi?
Si vindemiatores introissent ad te,
nonne racemos tantum reliquissent?

6Quomodo scrutati sunt Esau?
Investigaverunt abscondita eius.

Usque ad terminum eiecerunt te,
omnes viri foederis tui deceperunt te,
invaluerunt adversum te viri pacis tuae;
qui comedunt tecum, ponent insidias subter te.
Non est prudentia in eo.
7 Qui comedunt tecum – Lege cum Targ et Vg lōḥămēkā; TM «panem tuum»

8«Numquid non in die illa,
dicit Dominus,
perdam sapientes de Edom
et prudentiam de monte Esau?

9Et timebunt fortes tui Theman,
ut intereat omnis vir de monte Esau.

10Propter interfectionem
et propter iniquitatem
in fratrem tuum Iacob
operiet te confusio,
et peribis in aeternum.

11In die cum stares ex adverso,
quando capiebant alieni exercitum eius,
et extranei ingrediebantur portas eius
et super Ierusalem mittebant sortem,
tu quoque eras quasi unus ex eis». 

12Et non respicies diem fratris tui,
diem calamitatis eius;
et non laetaberis super filios Iudae
in die perditionis eorum;
et non magnificabis os tuum
in die angustiae.

13Neque ingredieris portam populi mei
in die ruinae eorum;
neque respicies et tu malum eius
in die vastitatis illius
et non mittes manum in opes eius
in die vastitatis illius;

14neque stabis in exitibus,
ut interficias eos, qui fugerint,
et non trades reliquos eius
in die tribulationis.

15Quoniam iuxta est dies Domini
super omnes gentes:
sicut fecisti, fiet tibi,
retributio tua convertetur in caput tuum.

16Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum,
bibent omnes gentes iugiter;
et bibent et absorbebunt
et erunt quasi non fuerint.

Et in monte Sion erit salvatio,
et erit sanctum;
et possidebit domus Iacob
eos, qui se possederant.
17 Eos qui se possederant – Lege cum Gr, Syr et Vg rišêhem; TM «possessiones eorum»

18Et erit domus Iacob ignis,
et domus Ioseph flamma,
et domus Esau stipula;
et succendentur in eis, et devorabunt eos,
et non erunt reliquiae domus Esau,
quia Dominus locutus est.

19Et hereditabunt austrum,
montem Esau,
et Sephelam Philisthim;
et possidebunt regionem Ephraim
et regionem Samariae,
et Beniamin possidebit Galaad;

20et transmigratio prima filiorum Israel
possidebit terram Chananaeorum usque ad Sareptam;
et transmigratio Ierusalem, quae in Sapharad est,
possidebit civitates austri.

21Et ascendent salvatores in montem Sion
iudicare montem Esau,
et erit Domino regnum.  

Note al testo

3 Exaltantem – Lege cum Gr et Vg mērîm; TM «altitudo»
4 Posueris – Lege cum Gr, Syr et Targ tāśîm; TM «posuit»
7 Qui comedunt tecum – Lege cum Targ et Vg lōḥămēkā; TM «panem tuum»
17 Eos qui se possederant – Lege cum Gr, Syr et Vg rišêhem; TM «possessiones eorum»