Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24

Iosue

19 1Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas; fuitque hereditas
eorum in medio possessionis filiorum Iudae. Bersabee et Sama et Molada
2 Et Sama - Lege cum GrB ûšema (sicut 15,26); TM wešeba (= Vg «et Sabee»)
3et Asarsual et Bala et Esem
4et Eltholad et Bethul et Horma
5et Siceleg et Bethmarchaboth et Asarsusa
6et Bethlebaoth et Sarohen: civitates tredecim et villae earum.
7Ain et Remmon et Ethar et Asan: civitates quattuor et villae earum.
8Omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalathbeer, Ramathnageb: haec est hereditas filiorum Simeon iuxta cognationes suas.
9Sumpta est de funiculo filiorum Iudae, quia maior erat; et idcirco possederunt filii Simeon in medio hereditatis eorum.

10Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas. Et factus est terminus possessionis eorum usque Sarid
11ascenditque contra occidentem et Merala et pervenit in Debbaseth usque ad torrentem, qui est contra Iecnaam,
12et revertitur de Sarid contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iaphia.
13Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethhepher, Etthacasin et egreditur in Remmon et inclinatur in Noa; 
14et vergit ad aquilonem ad Hanathon. Suntque egressus eius vallis Iephthael; 
15et Cateth et Naalol et Semeron et Iedala et Bethlehem: civitates duodecim et villae earum.
16Haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.

17Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas.
18Fuitque eius hereditas Iezrahel et Chasaloth et Sunam
19et Hapharaim et Seon et Anaharath
20et Rabbith et Cesion et Abes
21et Rameth et Engannim et Enhadda et Bethpheses.
22Et pervenit terminus eius usque Thabor et Sehesima et Bethsames; suntque exitus eius ad Iordanem; civitates sedecim et villae earum.
23Haec est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.

24Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas.
25Fuitque terminus eorum Helcath et Chali et Beten et Achsaph
26et Elmelech et Amaad et Masal et pervenit usque ad Carmelum in occidente et ad Sihorlabanath;
27ac revertitur contra orientem in Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iephthael contra aquilonem in Bethemec et Neiel. Egrediturque ad laevam Chabul
28et Abran et Rohob et Hamon et Cana usque ad Sidonem magnam
revertiturque in Rama usque ad civitatem munitissimam Tyrum et revertitur in Hosa; suntque exitus eius in mare; Mahaleb, Achazib
29 Mahaleb - Lege maḥăleb (Accadice: maḥalliba); TM mēḥebel (= Vg «de funiculo»)
30et Amma et Aphec et Rohob: civitates viginti duae et villae earum.
31Haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbes et viculi earum.

32Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas.
33Et coepit terminus de Heleph et de quercu in Saananim et Adamineceb et Iebnael usque Lecum et egressus eius usque ad Iordanem;
revertiturque terminus contra occidentem in Aznotthabor atque inde egreditur in Hucoc et attingit Zabulon contra meridiem et Aser contra occidentem et Iordanem contra ortum solis;
34 Omitte cum Gr bihûdāh (Iuda)
35civitates munitissimae Assedim, Ser et Ammath, Reccath et Chenereth
36et Edema et Rama, Asor
37et Cedes et Edrai et Enasor,
38Ieron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames: civitates decem et novem et villae earum.
39Haec est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.

40Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima. 
41Et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Hirsemes (id est civitas Solis)
42et Selebin et Aialon et Iethela
43et Elon et Thamna et Accaron
44et Elthece et Gebbethon et Baalath
45et Iud et Benebarach et Gethremmon
46et Meiarcon et Areccon cum termino, qui respicit Ioppen.
47Et terminus filiorum Dan effugit ab eis. Ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam; et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea, vocantes Lesemdan ex nomine Dan patris sui.
48Haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas, urbes et viculi earum.

49Cumque complessent terram sorte dividere singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Iosue filio Nun in medio sui,
50iuxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit: Thamnathsare in monte Ephraim. Et aedificavit civitatem habitavitque in ea.

51Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum tribuum filiorum Israel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi conventus; compleveruntque partiri terram.

Note al testo

2 Et Sama - Lege cum GrB ûšema (sicut 15,26); TM wešeba (= Vg «et Sabee»)
29 Mahaleb - Lege maḥăleb (Accadice: maḥalliba); TM mēḥebel (= Vg «de funiculo»)
34 Omitte cum Gr bihûdāh (Iuda)