Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Ecclesiasticus

14 Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo

et non est stimulatus in tristitia delicti.
La: 12c. 17a. 21.22c

2Felix, quem non condemnat anima sua,

et non excidit a spe sua.


3Viro tenaci sine ratione est substantia;

et homini livido ad quid aurum?

4Qui denegat animo suo iniuste, aliis congregat,

et in bonis illius alius luxuriabitur.


5Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit?

Et non iucundabitur in bonis suis.


6Qui sibi invidet, nihil est illo nequius;

et haec redditio est malitiae illius.


7Et, si bene fecerit, ignoranter et non volens facit

et in novissimo manifestat malitiam suam.


8Nequam est oculus lividi

et avertens faciem suam et despiciens animas.


9Insatiabilis oculus cupidi in parte non satiabitur,

donec consumat arefaciens animam suam.

10Oculus malus lividus irruit in panem

et neglegens est mensae suae.


11Fili, si habes, benefac tecum

et Deo dignas oblationes offer.


12Memor esto quoniam mors non tardat,

et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi;

decretum enim huius mundi: morte morietur.


13Ante mortem benefac amico tuo

et secundum vires tuas exporrigens da ei.


14Non defrauderis a bono diei,

et particula desiderii boni non te praetereat.


15Nonne aliis relinques res dolore partas

et labores tuos in divisione sortis?


16Da et accipe et oblecta animam tuam;

17ante obitum tuum operare iustitiam,

quoniam non est apud inferos quaerere voluptates.


18Omnis caro sicut vestimentum veterascet

et sicut folium fructificans in arbore viridi:

alia generantur, et alia deiciuntur;


19sic generatio carnis et sanguinis:

alia finitur, et alia nascitur.

20Omne opus corruptibile in fine deficiet,

et, qui illud operatur, ibit cum illo;

21et omne opus electum iustificabitur,

et, qui operatur illud, honorabitur in illo.

22Beatus vir, qui in sapientia morabitur

et qui in iustitia sua meditabitur

et in sensu cogitabit circumspectionem Dei;

23qui excogitat vias illius in corde suo

et in absconditis suis intellegens,

vadens post illam quasi investigator

et in viis illius consistens;


24qui respicit per fenestras illius

et in ianuis illius audiens;

25qui requiescit iuxta domum illius

et in parietibus illius figens palum,

statuet casulam suam ad manus illius

et requiescet in deversorio bonorum per aevum.

26Statuet filios suos sub tegmine illius

et sub ramis eius morabitur;


27protegetur sub tegmine illius a fervore

et in gloria eius requiescet.


Note al testo

La: 12c. 17a. 21.22c