Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48

Ezechielis

27 1Et factum est verbum Domini ad me dicens:
2«Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum
3et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus:
 O Tyre, tu dixisti: “Perfecti decoris ego sum!”.

4In corde maris fines tui;
qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum.

5Abietibus de Sanir exstruxerunt
tibi omnia tabulata;
cedrum de libano tulerunt,
ut facerent tibi malum;

6quercus de Basan
dolaverunt in remos tuos
et transtra tua fecerunt ex ebore
et cupressis de insulis Cetthim.

7Byssus varia texta de Aegypto
erat tibi in velum,
ut poneretur in malo,
hyacinthus et purpura de insulis Elisa
facta sunt operimentum tuum.

8Habitatores Sidonis et Aradii
fuerunt remiges tui;
sapientes tui, Tyre,
facti sunt nautae tui.

9Senes Gibli et prudentes eius fuerunt in te,
ut sarcirent rimas tuas.
Omnes naves maris et nautae earum
fuerunt in te, ut mercarentur merces tuas.

10Persae et Lud et Phut
erant in exercitu tuo,
viri bellatores tui.
Clipeum et galeam suspenderunt in te;
ipsi dederunt tibi splendorem.
11Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu, et Gammadii erant in turribus tuis. Clipeos suos suspenderunt in muris tuis per gyrum; ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
12Tharsis negotiatrix tua propter multitudinem cunctarum divitiarum; argentum, ferrum, stannum plumbumque dederunt pro mercibus tuis.

13Iavan, Thubal et Mosoch ipsi institores tui; mancipia et vasa aerea adduxerunt tibi in commutationem populo tuo.
14De domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt pro mercibus tuis ad forum tuum;
filii Rhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et ebenina reddiderunt tibi ut tributum.
15 Rhodi – Lege cum Gr rōdān; TM «Dedan»
Edom negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum; carbunculum, purpuram et scutulata et byssum et corallia et rubinum attulerunt pro mercibus tuis.
16 Edom – Lege cum 25 mss Hebraicis, Syr, Aq et Gr ’ēdōm; TM «Aram»
17Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem.
18Damascenus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum, propter multitudinem diversarum opum; vinum de Helbon et lanam de Sahar
et vinum de Uzal pro mercibus tuis dederunt; ferrum fabrefactum, cassia et calamus in commutatione tua erat.
19 Et vinum – Lege cum Gr wejajin; TM «et Dan et Iavan»
20Dedan institores tui in tapetibus ad equitandum.
21Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae; cum agnis et arietibus et haedis, cum quibus erant negotiatores tui.
22Venditores Saba et Regma, ipsi negotiatores tui, universa prima aromata et omnem lapidem pretiosum et aurum dederunt pro mercibus tuis.
23Charran et Chenne et Eden negotiatores tui; Saba, Assyria et Chelmad venditores tui.
24Ipsi negotiatores tui cum vestibus splendidis, involucris hyacinthinis et polymitis texturisque discoloribus, funibus obvolutis et cedris in negotiationibus tuis.

25Naves Tharsis, principes tui
in negotiatione tua;
et repleta es et glorificata nimis
in corde maris.

26In aquis multis adduxerunt te
remiges tui;
ventus auster contrivit te
in corde maris.

27Divitiae tuae et thesauri tui et multiplices merces tuae,
nautae tui et gubernatores tui,
resarcientes rimas tuas et commutantes merces tuas,
omnes quoque viri bellatores tui,
qui sunt in te,
cum universa multitudine tua,
quae est in medio tui,
cadent in corde maris
in die ruinae tuae.

28A sonitu clamoris gubernatorum tuorum
conturbabuntur litora.

29Et descendent de navibus suis
omnes, qui tenebant remum;
nautae et universi gubernatores maris
in terra stabunt.

30Et eiulabunt super te voce magna
et clamabunt amare;
et superiacient pulverem capitibus suis,
in cinere volutabuntur.

31Et radent super te calvitium
et accingentur ciliciis
et plorabunt te in amaritudine animae
ploratu amarissimo;

32et assument super te congementes carmen lugubre
et plangent te:
“Quae est ut Tyrus, quae obmutuit
in medio maris?

33Cum venissent merces tuae de mari,
satiasti populos multos;
in multitudine divitiarum tuarum et mercium tuarum
ditasti reges terrae.

34Nunc contrita es a mari
in profundis aquarum.
Opes tuae et omnis multitudo tua,
quae erat in medio tui,
ceciderunt.

35Universi habitatores insularum
obstupuerunt super te,
et reges earum horrore formidarunt
vultu conturbato;

36negotiatores in populis sibilaverunt super te.
In horrorem facta es
et non eris usque in perpetuum”».

Note al testo

15 Rhodi – Lege cum Gr rōdān; TM «Dedan»
16 Edom – Lege cum 25 mss Hebraicis, Syr, Aq et Gr ’ēdōm; TM «Aram»
19 Et vinum – Lege cum Gr wejajin; TM «et Dan et Iavan»