Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

110
1David. Psalmus.

Dixit Dominus Domino meo: «Sede a dextris meis,

donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum».
 

2Virgam potentiae tuae emittet Dominus ex Sion:

dominare in medio inimicorum tuorum.

Tecum principatus in die virtutis tuae,

in splendoribus sanctis,

ex utero ante luciferum genui te.
 
3 Totus versus corruptus est; attendantur commentaria de hoc loco; idem dicendum de v. 6

4Iuravit Dominus et non paenitebit eum:

«Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech».

5Dominus a dextris tuis,

conquassabit in die irae suae reges.

6Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera,

conquassabit capita in terra spatiosa.
 

7De torrente in via bibet,

propterea exaltabit caput.

Note al testo

3 Totus versus corruptus est; attendantur commentaria de hoc loco; idem dicendum de v. 6