Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

54
1Magistro chori. Fidibus. Maskil. David,

2postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes:

«Ecce David apud nos abditus latet».

3Deus, in nomine tuo salvum me fac

et in virtute tua iudica me.

4Deus, exaudi orationem meam,

auribus percipe verba oris mei!
 

5Quoniam superbi insurrexerunt adversum me,

et fortes quaesierunt animam meam

et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

6Ecce enim Deus adiuvat me,

et Dominus susceptor est animae meae.
 

7Converte mala super inimicos meos
et in veritate tua disperde illos.

8Voluntarie sacrificabo tibi,

confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est;

9quoniam ex omni tribulatione eripuit me,

et super inimicos meos despexit oculus meus.