Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Isaiae

42 1Ecce servus meus, suscipiam eum;

electus meus, complacet sibi in illo anima mea;

dedi spiritum meum super eum,

iudicium gentibus proferet.


2Non clamabit neque vociferabitur,
nec audietur vox eius foris.


3Calamum quassatum non conteret

et linum fumigans non exstinguet;

in veritatem proferet iudicium.


4Non languebit nec frangetur,

donec ponat in terra iudicium;

et legem eius insulae exspectant.


5Haec dicit Dominus Deus,

creans caelos et extendens eos,

firmans terram et quae germinant ex ea,

dans flatum populo, qui est super eam,

et spiritum calcantibus eam:


6«Ego, Dominus, vocavi te in iustitia

et apprehendi manum tuam;

et formavi te et dedi te

in foedus populi, in lucem gentium,


7ut aperires oculos caecorum

et educeres de conclusione vinctum,

de domo carceris sedentes in tenebris

8Ego Dominus: hoc est nomen meum;

et gloriam meam alteri non dabo

et laudem meam sculptilibus.


9Quae prima fuerunt, ecce venerunt;

nova quoque ego annuntio:

antequam oriantur, audita vobis faciam».


10Cantate Domino canticum novum,

laus eius ab extremis terrae;

qui descenditis in mare, et plenitudo eius,

insulae et habitatores earum.


Exsultent desertum et civitates eius,

vici, quos habitat Cedar.

Iubilent habitatores Petrae,

de vertice montium clament.

11 Exsultent – Lege cum Gr, Syr et Targ jāśûśû; TM «extollent»

12Ponant Domino gloriam

et laudem eius in insulis nuntient.


13Dominus sicut fortis egredietur,

sicut vir proeliator suscitabit zelum;

vociferabitur et conclamabit,

super inimicos suos praevalebit.


14«Tacui semper, silui, patiens fui;

sicut parturiens ululabo,

gemam et fremam simul.

15Desertos faciam montes et colles

et omne gramen eorum exsiccabo;

et ponam flumina in insulas

et stagna arefaciam.


16Et ducam caecos in viam, quam nesciunt,

et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam;

ponam tenebras coram eis in lucem

et prava in recta.

Haec verba faciam eis

et non dereliquam eos».


17Conversi sunt retrorsum;

confundantur confusione, qui confidunt in sculptili,

qui dicunt conflatili:

«Vos dii nostri».


18Surdi, audite,

et caeci, intuemini ad videndum.


19Quis caecus sicut servus meus

et surdus sicut nuntius, quem ego mittam?

Quis caecus sicut qui restitutus est?

Et quis caecus sicut servus Domini?

20Multa vidisti, sed non servas;

aures aperuisti, sed non audis.


21Dominus voluit propter iustitiam suam

magnificare legem et extollere.


22Ipse autem populus direptus et vastatus;

in foveis conclusi omnes,

et in domibus carcerum absconditi sunt.

Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat;

in direptionem, nec est qui dicat: «Redde!».


23Quis est in vobis, qui audiat hoc,

attendat et auscultet futura?


24Quis dedit in direptionem Iacob

et Israel vastantibus?

Nonne Dominus ipse, cui peccavimus?

Et noluerunt in viis eius ambulare

et non audierunt legem eius.


25Et effudit super eum indignationem furoris sui

et forte bellum.

Et combussit eum in circuitu, et non cognovit;

et succendit eum, et non intellexit.


Note al testo

11 Exsultent – Lege cum Gr, Syr et Targ jāśûśû; TM «extollent»