Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48

Ezechielis

40 1In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc.
22 In visionibus Dei adduxit me in terram Israel et posuit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis ad austrum.
3Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu eius, stabat autem in porta.
4Et locutus est ad me idem vir: «Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel».

5Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.

Et venit ad portam, quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem
6 Latitudinem – Omitte cum Gr «limen unum calamus unus latitudo» (dittographia vel glossa)
7et cubiculum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter cubicula quinque cubitos et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno.
Et mensus est vestibulum portae
8 Omitte (post portae) cum multis mss Hebraicis, Syr et Vg «intrinsecus calamo uno et mensus est 
vestibulum portae» (dittographia)
9octo cubitorum et postem eius duobus cubitis; vestibulum autem portae erat intrinsecus.
10Porro cubicula portae ad viam orientalem, tria hinc et tria inde, mensura una trium et mensura una postium ex utraque parte.
11Et mensus est latitudinem ostii portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum,
12et saeptum ante cubicula cubiti unius utrimque; cubicula autem sex cubitorum erant hinc et inde.
13Et mensus est portam a tecto cubiculi usque ad tectum eius a contra, latitudinem viginti et quinque cubitorum, ostium contra ostium,
(14)
14 Textus obscurus qui interrumpit contextum: «et fecit postes sexaginta cubitos et ad postem atrii
porta in circuitu in circuitu»
et a facie ingressus portae usque ad faciem vestibuli portae intrinsecus, quinquaginta cubitos.
15 Et a facie – Lege ûmillifnê (sicut v. 19); TM «et contra faciem»
16Et erant fenestrae marginatae in cubiculis et in postibus intra portam undique per circuitum; similiter autem erant et in vestibulo fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante postes pictura palmarum.

17Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce exedrae et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum, triginta exedrae in circuitu pavimenti;
18et pavimentum ad latus portarum secundum longitudinem portarum; hoc erat pavimentum inferius.
Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem portae interioris extrinsecus, centum cubitos. Sic oriens. Et sic aquilo.
19 Portae2 – Lege cum Gr haššaar; TM «atrii»

20Portam quoque, quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est, tam in longitudine quam in latitudine;
21et cubicula eius, tria hinc et tria inde, et postes eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris; quinquaginta cubitorum longitudo eius et latitudo viginti quinque cubitorum.
Et fenestrae vestibuli eius et sculpturae palmarum secundum mensuram portae, quae respiciebat ad orientem; et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum intrinsecus.
22 Et fenestrae vestibuli eius – lege weḥallônê ’êlammô; TM «et fenestrae eius et vestibula eius»
23Et porta atrii interioris contra portam aquilonis sicut in porta orientali; et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.

24Et duxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum; et mensus est postes eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores.
25Et fenestrae eius et vestibuli in circuitu sicut fenestrae ceterae; quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum.
26Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum erat intrinsecus, et caelatae palmae erant, una hinc et altera inde, in postibus eius.
27Et porta erat atrio interiori in via australi, et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos.

28Et introduxit me in atrium interius per portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores;
29cubicula eius et postes eius, et vestibulum eius eisdem mensuris; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum.
(30)
30 «et vestibula per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum»
– Omitte paucis mss Hebraicis et Gr (est varia lectio v. 29b)
31Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae in postibus eius, et octo gradus erant, quibus ascendebatur ad eam.
32Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores;
33cubicula eius et postes eius et vestibulum eius sicut supra; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Longitudo erat quinquaginta cubitorum et latitudo viginti quinque cubitorum.
34Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae caelatae in postibus eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius.

35Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores
36cubicula eius et postes eius et vestibulum eius; et fenestrae ei erant per circuitum. Longitudo quinquaginta cubitorum erat et latitudo viginti quinque cubitorum.
37Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et caelatura palmarum in postibus illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius.
Et erat exedra, cuius ostium in vestibulo portae; ibi lavabunt holocaustum.
38 In vestibulo portae – Lege cum Gr et Syr be’ûlam haššaar; TM «in postibus, portae»
39Et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde, ut mactetur su-per eas holocaustum et pro peccato et pro delicto.
Et ad latus extra vestibulum ad ostium portae, quae respicit ad aquilonem, duae mensae; et ad la tus alterum vestibuli portae duae mensae.
40 Vestibulum – Lege lā’ûlām (cfr. 40b); TM «ascendenti»
41Quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde ad latus portae: octo mensae erant, super quas mactabunt.
42aQuattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae longi-tudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius,
43aet labia palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum;
super ista ponant vasa, quibus mactetur holocaustum et victima,
42b Erat propter homoeoarcton omissus et postea ex margine falso loco insertum; secundum contextum pertinet ante v. 43b
43bsuper mensas autem carnes oblationis.
Et extra portam interiorem exedrae duae, in atrio interiori; una erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eius contra viam australem, et una ex latere portae australis, quae respiciebat ad viam aquilonis.
44 Duae – Lege cum Gr šettajim; TM «cantorum» 
Una1 – Lege cum Gr ’aḥat; TM «quod» 
Et facies eius – Lege ûfānêhā; TM «et facies eorum» 
Et una – Lege cum Gr we’aḥat; TM «unus»? 
Australis – Lege cum Gr haddārôm; TM «orientalis»
Quae respiciebat – Lege cum Gr ûfānêhā; TM «facies (pe
45Et dixit ad me: «Haec est exedra, quae respicit viam meridianam; sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
46Porro exedra, quae respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Do-minum, ut ministrent ei».

47Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum. Altare autem erat ante faciem templi.

Et introduxit me in vestibulum templi; et mensus est postes vestibuli quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portae quattuordecim cubitorum et latera portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde;
48 Postes – Lege cum Gr ’êlê; TM «postem» 
Quattordecim cubitorum et latera portae – Adde cum Gr ’arba eśrēh ’ammāh wekitfôt haššaar; TM omittit propter homoeoteleuton
longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem duodecim cubitorum, et decem gradibus ascendebatur ad illud, et columnae erant in postibus, una hinc et altera inde.
49 Duodecim – Lege cum Gr šettê eśrēh; TM «undecim» 
Decem – Lege cum Gr eśer; TM «quibus» (?)

Note al testo

6 Latitudinem – Omitte cum Gr «limen unum calamus unus latitudo» (dittographia vel glossa)
8 Omitte (post portae) cum multis mss Hebraicis, Syr et Vg «intrinsecus calamo uno et mensus est 
vestibulum portae» (dittographia)
14 Textus obscurus qui interrumpit contextum: «et fecit postes sexaginta cubitos et ad postem atrii
porta in circuitu in circuitu»
15 Et a facie – Lege ûmillifnê (sicut v. 19); TM «et contra faciem»
19 Portae2 – Lege cum Gr haššaar; TM «atrii»
22 Et fenestrae vestibuli eius – lege weḥallônê ’êlammô; TM «et fenestrae eius et vestibula eius»
30 «et vestibula per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum»
– Omitte paucis mss Hebraicis et Gr (est varia lectio v. 29b)
38 In vestibulo portae – Lege cum Gr et Syr be’ûlam haššaar; TM «in postibus, portae»
40 Vestibulum – Lege lā’ûlām (cfr. 40b); TM «ascendenti»
42b Erat propter homoeoarcton omissus et postea ex margine falso loco insertum; secundum contextum pertinet ante v. 43b
44 Duae – Lege cum Gr šettajim; TM «cantorum» 
Una1 – Lege cum Gr ’aḥat; TM «quod» 
Et facies eius – Lege ûfānêhā; TM «et facies eorum» 
Et una – Lege cum Gr we’aḥat; TM «unus»? 
Australis – Lege cum Gr haddārôm; TM «orientalis»
Quae respiciebat – Lege cum Gr ûfānêhā; TM «facies (pe
48 Postes – Lege cum Gr ’êlê; TM «postem» 
Quattordecim cubitorum et latera portae – Adde cum Gr ’arba eśrēh ’ammāh wekitfôt haššaar; TM omittit propter homoeoteleuton
49 Duodecim – Lege cum Gr šettê eśrēh; TM «undecim» 
Decem – Lege cum Gr eśer; TM «quibus» (?)