Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

21
1Magistro chori. Psalmus. David.


2Domine, in virtute tua laetabitur rex,

et super salutare tuum exsultabit vehementer.

3Desiderium cordis eius tribuisti ei

et voluntatem labiorum eius non denegasti.

4Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis;

posuisti in capite eius coronam de auro purissimo.

5Vitam petiit a te, et tribuisti ei

longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi.
 

6Magna est gloria eius in salutari tuo,

magnificentiam et decorem impones super eum;

7quoniam pones eum benedictionem in saeculum saeculi,

laetificabis eum in gaudio ante vultum tuum.

8Quoniam rex sperat in Domino

et in misericordia Altissimi non commovebitur.
 

9Inveniet manus tua omnes inimicos tuos,

dextera tua inveniet, qui te oderunt.

10Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui:

Dominus in ira sua deglutiet eos,

et devorabit eos ignis.

11Fructum eorum de terra perdes

et semen eorum de filiis hominum.
 

12Quoniam intenderunt in te mala,

cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.

13Quoniam pones eos dorsum,

arcus tuos tendes in vultum eorum.
 

14Exaltare, Domine, in virtute tua;

cantabimus et psallemus virtutes tuas.