Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

124
1Canticum ascensionum. David.

Nisi quia Dominus erat in nobis,

dicat nunc Israel,

2nisi quia Dominus erat in nobis,

cum exsurgerent homines in nos:

3forte vivos deglutissent nos,

cum irasceretur furor eorum in nos.

4Forsitan aqua absorbuisset nos,

torrens pertransisset animam nostram;

5forsitan pertransissent animam nostram

aquae intumescentes.
 

6Benedictus Dominus,

qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum.

7Anima nostra sicut passer erepta est

de laqueo venantium:

laqueus contritus est,

et nos erepti sumus.
 

8Adiutorium nostrum in nomine Domini,

qui fecit caelum et terram.