Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

131
1Canticum ascensionum. David.

Domine, non est exaltatum cor meum,

neque elati sunt oculi mei,

neque ambulavi in magnis

neque in mirabilibus super me.
 

2Vere pacatam et quietam

feci animam meam;

sicut ablactatus in sinu matris suae,

sicut ablactatus, ita in me est anima mea.
 

3Speret Israel in Domino

ex hoc nunc et usque in saeculum.