Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42

Iob

19 1Respondens autem Iob dixit:

2«Usquequo affligitis animam meam

et atteritis me sermonibus?

3En decies obiurgatis me

et non erubescitis opprimentes me.

4Nempe, etsi erravi,

mecum erit error meus.

5Si vos contra me erigimini

et arguitis me opprobriis meis,

6saltem nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me

et rete suo me cinxerit.

7Etsi clamo: Vim patior!, non exaudior;

si vociferor, non est qui iudicet.

8Semitam meam circumsaepsit, et transire non possum;

et in calle meo tenebras posuit.

9Spoliavit me gloria mea
et abstulit coronam de capite meo.

10Destruxit me undique, et pereo,

et evellit quasi arborem spem meam.

11Iratus est contra me furor eius,

et sic me habuit quasi hostem suum.

12Simul venerunt turmae eius

et fecerunt sibi viam adversus me

et obsederunt in gyro tabernaculum meum.

13Fratres meos longe fecit a me,

et noti mei quasi alieni recesserunt a me.

14Dereliquerunt me propinqui mei,

et, qui me noverant, obliti sunt mei.

15Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me,

et quasi peregrinus fui in oculis eorum.

16Servum meum vocavi, et non respondit;

ore proprio deprecabar illum.

17Halitum meum exhorruit uxor mea,

et fetui filiis uteri mei.

18Vel infantes despiciebant me

et, cum surgerem, detrahebant mihi.

19Abominati sunt me quondam consiliarii mei;

et, quem maxime diligebam, aversatus est me.

20Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum,

et evanuit cutis mea circa dentes meos.

21Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei,

quia manus Domini tetigit me.

22Quare persequimini me sicut Deus

et carnibus meis non saturamini?

23Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei?

Quis mihi det, ut exarentur in libro

24stilo ferreo et plumbeo,

in aeternum sculpantur in silice?

Scio enim quod redemptor meus vivit

et in novissimo super pulvere stabit;
25 Super pulvere stabit (iāqûm) TM; Vg «de pulvere surrecturus sum»

26et post pellem meam hanc, quam abstraxerunt,

et de carne mea videbo Deum.

27Quem visurus sum ego ipse,
et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum.

Consumpti sunt renes mei in sinu meo.

28Si ergo nunc dicitis: “Quomodo persequemur eum

et radicem verbi inveniemus contra eum?”,

29timete a facie gladii,

quoniam ultor iniquitatum gladius est;

et scitote esse iudicium».

Note al testo

25 Super pulvere stabit (iāqûm) TM; Vg «de pulvere surrecturus sum»