Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10

Esdrae

1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum in omni regno suo etiam per scripturam dicens:
Explicatio siglorum:
Esd A = Liber Apocryphus Esdrae, ed. A. Rahlfs; Esd Alex = Liber Apocryphus Esdrae, iuxta codicem Alexandrinum; Esd Luc = Liber Apocryphus Esdrae, prout habetur in recensione Luciani; Esd Lag = Liber Apocryphus Esdrae, ed. P. de Lagarde; Gr Vat = Gr iuxta codicem Vaticanum; Gr Lag = Gr iuxta recensionem Lagarde.
2«Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea.
3Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quae est in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in Ierusalem.
4Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur a viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibus spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem».


5Et surrexerunt principes familiarum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitae et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandum templum Domini, quod erat in Ierusalem.
6Universique, qui erant in circuitu, confortaverunt manus eorum cum vasis argenteis et aureis, substantia, pecore et pensitationibus, praeter oblationes spontaneas.

7Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Ierusalem et posuerat ea in templo dei sui;
8protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis praepositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassar principi Iudae.
9Et hic est numerus eorum: phialae aureae triginta, phialae argenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
scyphi quoque argentei quadringenti decem, vasa alia plurima; 
10 Secundi (post argentei) - Omittitur: textus evidente corruptus; restauratio impossibilis
11omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta. Universa tulit Sasabassar cum his, qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Ierusalem.

Note al testo

Explicatio siglorum:
Esd A = Liber Apocryphus Esdrae, ed. A. Rahlfs; Esd Alex = Liber Apocryphus Esdrae, iuxta codicem Alexandrinum; Esd Luc = Liber Apocryphus Esdrae, prout habetur in recensione Luciani; Esd Lag = Liber Apocryphus Esdrae, ed. P. de Lagarde; Gr Vat = Gr iuxta codicem Vaticanum; Gr Lag = Gr iuxta recensionem Lagarde.
10 Secundi (post argentei) - Omittitur: textus evidente corruptus; restauratio impossibilis