Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9

Amos

2 1Haec dicit Dominus:
«Super tribus sceleribus Moab
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod incenderit ossa regis Edom
usque ad cinerem,

mittam ignem in Moab,
et devorabit aedes Carioth,
et morietur in tumultu Moab,
in clamore et voce tubae;
2 Et voce – Lege cum paucis mss Hebraicis et Graecis et Syr ûbeqôl; TM «voce»

3disperdam iudicem de medio eius
et omnes principes eius interficiam cum eo»,
dicit Dominus.

4Haec dicit Dominus:
«Super tribus sceleribus Iudae
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod abiecerint legem Domini
et mandata eius non custodierint
— deceperunt enim eos idola sua,
post quae abierant patres eorum —

5mittam ignem in Iudam,
et devorabit aedes Ierusalem».

6Haec dicit Dominus:
«Super tribus sceleribus Israel
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod vendiderint pro argento iustum
et pauperem pro calceamentis;

qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum
et viam humilium declinaverint,
et filius ac pater eius iverint ad puellam,
ut violarent nomen sanctum meum;
7 Qui contriverint – Lege cum Gr et Vg gaššāfim; TM «qui anhelaverint»

8et super vestimentis pignoratis accubuerint
iuxta omne altare
et vinum damnatorum biberint
in domo Dei sui.

9Ego autem exterminaveram
Amorraeum a facie eorum,
cuius altitudo sicut altitudo cedrorum,
et fortitudo quasi quercuum;
exterminaveram fructum eius desuper
et radices eius subter.

10Ego ascendere vos feci
de terra Aegypti
et duxi vos in deserto
quadraginta annis,
ut possideretis terram Amorraei;

11et suscitavi de filiis vestris prophetas
et de iuvenibus vestris nazaraeos.
Numquid non ita est, filii Israel?,
dicit Dominus.  

12Et propinastis nazaraeis vinum
et prophetis mandastis dicentes:
“Ne prophetetis”.

13Ecce ego comprimam vos ad solum,
sicut comprimit plaustrum
onustum feno;

14deerit fuga a veloce,
et fortis non firmabit virtutem suam,
et robustus non salvabit animam suam;

tenens arcum non stabit,
et velox pedibus suis non salvabitur;
ascensor equi non salvabit animam suam,
15 Salvabitur – Lege cum Gr, Syr, Targ et Vg jimmālēṭ; TM «non salvabit»

16et fortissimus corde inter robustos
nudus fugiet in illa die»,
dicit Dominus.

Note al testo

2 Et voce – Lege cum paucis mss Hebraicis et Graecis et Syr ûbeqôl; TM «voce»
7 Qui contriverint – Lege cum Gr et Vg gaššāfim; TM «qui anhelaverint»
15 Salvabitur – Lege cum Gr, Syr, Targ et Vg jimmālēṭ; TM «non salvabit»