Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

70
1Magistro chori. David. Ad commemorandum.

2Deus, in adiutorium meum intende;

Domine, ad adiuvandum me festina.
 

3Confundantur et revereantur,

qui quaerunt animam meam.

Avertantur retrorsum et erubescant,

qui volunt mihi mala. 
 

4Convertantur propter confusionem suam,

qui dicunt mihi: «Euge, euge».

5Exsultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te;

et dicant semper: «Magnificetur Deus».

qui diligunt salutare tuum.
 

6Ego vero egenus et pauper sum;

Deus, ad me festina.

Adiutor meus et liberator meus es tu;

Domine, ne moreris.