Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14

Zachariae

8 1Et factum est verbum Domini exercituum dicens:
2«Haec dicit Dominus exercituum:

Zelatus sum Sion zelo magno

et ardore magno zelatus sum eam.

3Haec dicit Dominus: Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Ierusalem; et vocabitur Ierusalem civitas Veritatis, et mons Domini exercituum mons Sancti-tatis.

4Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc sedebunt senes et anus in plateis Ie-rusalem et unusquisque cum baculo suo in manu sua prae multitudine di-erum;
5et plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus in plateis eius.

Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid etiam in oculis meis difficile erit?, dicit Dominus exercituum.
6 Numquid etiam – Lege hăgam; TM «etiam»

7Haec dicit Dominus exercituum:
Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis
et de terra occasus solis:

8et adducam eos,
et habitabunt in medio Ierusalem;
et erunt mihi in populum,
et ego ero eis in Deum
in veritate et iustitia.

9Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum in die, qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur.

Siquidem ante dies istos
merces hominis non erat,
nec merces iumenti erat,
neque introeunti neque exeunti
erat pax prae tribulatione;
et dimisi omnes homines,
unumquemque contra proximum suum.
10 Istos – Lege hā’ēlleh; TM «illos»
Et dimisi – Lege cum Vg wā’ăšallaḥ; TM «et dimittam»

11Nunc autem non iuxta dies priores ego sum
reliquiis populi huius,
dicit Dominus exercituum;

12sed semen pacis erit:
vinea dabit fructum suum,
et terra dabit proventum suum,
et possidere faciam
reliquias populi huius
universa haec.

13Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Iudae et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestrae.
14Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi, ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus exercituum,
15et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Ie-rusalem et domui Iudae; nolite timere.

Haec sunt ergo, quae facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo et iudicium pacis iudicate in portis vestris,
16 Et iudicium – Lege cum Gr ûmišpaṭ; TM «veritatem et iudicium»
17et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt quae odi», dicit Do-minus.

18Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens:
19«Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite.
20Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc venient populi et habitatores civitatum magnarum,
21et ibunt habitatores unius ad alteram dicentes: “Eamus, ut deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego”.
22Et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exerci-tuum in Ierusalem et deprecandam faciem Domini.
23Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: “Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est”».

Note al testo

6 Numquid etiam – Lege hăgam; TM «etiam»
10 Istos – Lege hā’ēlleh; TM «illos»
Et dimisi – Lege cum Vg wā’ăšallaḥ; TM «et dimittam»
16 Et iudicium – Lege cum Gr ûmišpaṭ; TM «veritatem et iudicium»