Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42

Iob

36 1Addens quoque Eliu haec locutus est:

2«Sustine me paululum, et indicabo tibi:

adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.

3Repetam scientiam meam a longe

et Factori meo tribuam iustitiam.

4Vere enim absque mendacio sermones mei,

et perfectus scientia adest tecum.

5Deus potens est; non abicit,

potens virtute cordis.

6Non vivere faciet impium,

sed iudicium pauperibus tribuit.

7Non auferet a iusto oculos suos

et reges in solio collocat in perpetuum,
et illi eriguntur.

8Et si fuerint vincti compedibus

et vinciantur funibus paupertatis,

9indicabit eis opera eorum

et scelera eorum, quia violenti fuerunt.

10Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat,

et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.

11Si audierint et observaverint,

complebunt dies suos in bono

et annos suos in deliciis.

12Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis
et consumentur in stultitia.

13Impii corde sibi reponent iram Dei

neque clamabunt, cum vincti fuerint.

14Morietur in iuventute anima eorum,

et vita eorum in adulescentia.

15Eripiet de angustia sua pauperem

et revelabit in tribulatione aurem eius.

16Igitur salvabit te de ore angusto,

amplitudo et non angustiae erunt sub te;

requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.

17Causa tua quasi impii iudicata est,

causam iudiciumque tenebunt.

18Cave, ne te seducat abundantia,

nec multitudo donorum inclinet te.

19Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia?

Et omnes conatus roboris?

Ne inhies nocti,

ut ascendat turba pro eis.
20 Sensus obscurus; an 20b ponendus ante 20a?

21Cave, ne declines ad iniquitatem;

propter hoc enim expertus es miseriam.

22Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua.

Quis ei similis doctor?

23Quis poterit scrutari vias eius,

aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”?

24Memento, ut magnifices opus eius,

de quo cecinerunt viri.

25Omnes homines vident eum,

unusquisque intuetur procul.

26Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram;

numerus annorum eius inaestimabilis.

27Qui aufert stillas pluviae

et effundit imbres ad instar fluminis,

28quos nubes effundunt,

stillantes super homines multos.

29Profecto quis intellegit dilatationem nubium,

strepitum tabernaculi eius?

30Ecce extendit circum se lumen suum

et fundamenta maris texit.

31Per haec enim iudicat populos

et dat escas copiose.

32In manibus abscondit lucem

et praecipit ei, ut percutiat.

Fragor eius de eo annuntiat,

zelans ira contra iniquitatem.
36 Zelans – Lege meqanneh (piel derivatum a qānā’); TM (= Vg «possessio»)

Note al testo

20 Sensus obscurus; an 20b ponendus ante 20a?
36 Zelans – Lege meqanneh (piel derivatum a qānā’); TM (= Vg «possessio»)