Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Isaiae

30 1«Vae, filii desertores, dicit Dominus,

eo quod facitis consilium et non ex me,

et pactum statuitis et non per spiritum meum,

ut addatis peccatum super peccatum!


2Qui ambulatis, ut descendatis in Aegyptum,

et os meum non interrogastis,

sperantes auxilium in fortitudine pharaonis

et habentes fiduciam in umbra Aegypti

3Et erit vobis fortitudo pharaonis in confusionem,

et fiducia sub umbra Aegypti in ignominiam.

4Cum fuerint enim in Tani principes tui,

et nuntii tui usque ad Hanes pervenerint,


5omnes confundentur

super populo, qui eis prodesse non potest;

non erit in auxilium et in utilitatem,
sed in confusionem et opprobrium».


Oraculum iumentorum Nageb.

In terra tribulationis et angustiae,

leaenae et leonis rugientis,

viperae et draconis volantis

portant super umeros iumentorum divitias suas

et super gibbum camelorum thesauros suos

ad populum, qui eis prodesse non poterit.

6 Rugientis – Lege nōhēm; TM «ex eis»

Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur;

ideo vocavi Rahab otiosam.

7 Otiosam – Lege hammašbît; TM «ipsi, otium (?)»

8Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum

et in libro diligenter exara illud,

et erit in posterum

in testimonium usque in aeternum.


9Populus enim rebellis est,
et filii mendaces,

filii nolentes audire legem Domini;

10qui dicunt videntibus: «Nolite videre»

et aspicientibus:
«Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt;

loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones.

11Recedite a via, declinate a semita,

tollite a facie nostra Sanctum Israel».

Propterea haec dicit Sanctus Israel:
«Pro eo quod reprobastis verbum hoc

et sperastis in perversitatem et in perfidiam

et innixi estis super eis,

12 In perversitatem – Lege beiqqēš; TM «in violentiam»

13propterea erit vobis iniquitas haec

sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso,

cuius confractio subito, dum non speratur,

venit improviso;


14et comminuetur, sicut conteritur lagoena figuli

contritione absque misericordia,

et non invenietur de fragmentis eius testa,

in qua capiatur igniculus de incendio,

aut hauriatur aqua de fovea».

15Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel:

«In conversione et quiete salvi eritis;

in silentio et in spe erit fortitudo vestra».

Et noluistis 
16et dixistis:

«Nequaquam, sed super equis fugiemus»,

ideo fugietis;

et: «Super veloces ascendemus»,

ideo veloces erunt, qui persequentur vos.

Mille pavebunt a facie terroris unius,

et a facie terroris quinque fugietis,

donec relinquamini

quasi malus in vertice montis

et quasi signum super collem.
17 Pavebunt – Lege (cfr. Gr)  jeḥĕrad; TM «unus»

18Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri,

et ideo exaltabitur parcens vobis,

quia Deus iudicii Dominus;

beati omnes, qui exspectant eum.

19Nam, popule Sion, qui habitas in Ierusalem,

plorans nequaquam plorabis:

miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui;

statim ut audierit, respondebit tibi.

20Et dabit vobis Dominus

panem angustiae et aquam afflictionis,

sed non amplius avolabit a te doctor tuus;

et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum,

et aures tuae audient verbum post tergum monentis:

«Haec via, ambulate in ea»,

si declinaveritis ad dexteram vel ad sinistram.

21 Declinaveritis ad dexteram – Lege cum cum Targ, Gr, Syr, et Vg mînû; TM «fiduciam habeatis»

Et contaminabis laminas sculptilium argentorum tuorum

et vestimentum conflatilis aurei tui;
disperges ea sicut immunditiam menstruatae:

«Egredere» dices ei.

22 Et contaminabis – Lege cum Vg et quibusdam mss Graecis weṭimmē’tā; TM «et contaminabitis»

23Et dabit pluviam semini tuo,

quod seminaveris in terra,

et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis;

pascetur pecus tuum in die illo, agnus in pascuis spatiosis,


24et boves tui et asini, qui operantur terram,

commixtum migma comedent

ventilatum in pala et ventilabro.

25Et erunt super omnem montem excelsum

et super omnem collem elevatum

rivi currentium aquarum

in die interfectionis multorum,

cum ceciderint turres.


26Et erit lux lunae sicut lux solis,

et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum

in die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui

et percussuram plagae eius sanaverit.

27Ecce nomen Domini venit de longinquo,

ardens furor eius, et gravis eius fragor;

labia eius repleta sunt indignatione,

et lingua eius quasi ignis devorans.


28Spiritus eius velut torrens inundans,

usque ad collum pertingens,

ad cribrandas gentes in cribro funesto,

et frenum dolosum in maxillis populorum.

29Canticum erit vobis

sicut nox sanctificatae sollemnitatis,

et laetitia cordis

sicut eius, qui ad sonum tibiae pergit

in montem Domini,

ad petram Israel.


30Et auditam faciet Dominus

gloriam vocis suae

et terrorem brachii sui

ostendet in comminatione furoris

et flamma ignis devorantis,

in turbine et in imbre et in lapide grandinis.

31A voce enim Domini pavebit

Assyrius virga percussus.


Et erit omnis ictus baculi percutientis,

quem requiescere faciet Dominus

super eum in tympanis et citharis,

et in bellis agitatis expugnabit eos.
32 Percutientis – Lege cum nonnullis mss Hebraicis (cfr. Syr) mûsārōh; TM ( = Vg «fundatus»)
Eos – Lege cum multis mss Hebraicis, qere, Targ et Vg bām; ketib «eam»

Praeparata est enim ab heri Topheth,

praeparata, profunda et dilatata,

in pyra eius ignis et ligna multa;

flatus Domini sicut torrens sulphuris

succendit eam.
33 Topheth – TM addit «etiam ipsa regi est»

Note al testo

6 Rugientis – Lege nōhēm; TM «ex eis»
7 Otiosam – Lege hammašbît; TM «ipsi, otium (?)»
12 In perversitatem – Lege beiqqēš; TM «in violentiam»
17 Pavebunt – Lege (cfr. Gr)  jeḥĕrad; TM «unus»
21 Declinaveritis ad dexteram – Lege cum cum Targ, Gr, Syr, et Vg mînû; TM «fiduciam habeatis»
22 Et contaminabis – Lege cum Vg et quibusdam mss Graecis weṭimmē’tā; TM «et contaminabitis»
32 Percutientis – Lege cum nonnullis mss Hebraicis (cfr. Syr) mûsārōh; TM ( = Vg «fundatus»)
Eos – Lege cum multis mss Hebraicis, qere, Targ et Vg bām; ketib «eam»
33 Topheth – TM addit «etiam ipsa regi est»