Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Isaiae

47 1Descende, sede in pulvere,

virgo filia Babylon;

sede in terra sine solio,

filia Chaldaeorum,

quia ultra non vocaberis
mollis et tenera.

2Tolle molam et mole farinam;

depone velum tuum,

subleva stolam, revela crura,

transi flumina.


3Revelabitur ignominia tua,

et videbitur opprobrium tuum.

«Ultionem capiam,

nemini parcam»,


dicit Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius,

Sanctus Israel.

4 Dicit – Insere cum Gr ’āmar

5Sede tacens et intra in tenebras,

filia Chaldaeorum,

quia non vocaberis ultra

Domina regnorum.


6Iratus sum super populum meum,

contaminavi hereditatem meam

et dedi eos in manu tua;

non posuisti eis misericordias,

super senem aggravasti iugum tuum valde


et dixisti: «In sempiternum ero domina».

Non posuisti haec super cor tuum

neque recordata es novissimi tui.

7 Novissimi tui – Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Gr et Vg ’aḥărîtēk; TM «novissimi sui»

8Et nunc audi haec, delicata,

quae habitas confidenter
et dicis in corde tuo:

«Ego, et praeter me non est altera,
non sedebo vidua et orbitatem ignorabo».


Venient tibi duo haec

subito in die una,
orbitas et viduitas;

repente venerunt super te

propter multitudinem maleficiorum tuorum,

propter abundantiam incantationum tuarum.

9 Repente – Lege cum nonnullis mss Graecis et Syr pit’ōm; TM «sicut plenitudo eorum»

10Et fiduciam habuisti in malitia tua

et dixisti: «Non est qui videat me».

Sapientia tua et scientia tua,

haec decepit te.

Et dixisti in corde tuo:

«Ego, et praeter me non est altera».


11Veniet super te malum,

et nescies avertere;

et irruet super te calamitas,

quam non poteris expiare;

veniet super te repente

miseria, quam nescies.


12Sta cum incantationibus tuis

et cum multitudine maleficiorum tuorum,

in quibus laborasti ab adulescentia tua:

forte poteris iuvari, forte terrebis.


13Defecisti in multitudine consiliorum tuorum;

stent et salvent te, qui metiuntur caelum,

qui contemplantur sidera

et annuntiant singulis noviluniis

ventura tibi.


14Ecce facti sunt quasi stipula,

ignis combussit eos.

Non liberabunt seipsos

de manu flammae;

non sunt prunae, quibus calefiant,

nec focus, ut sedeant ad eum.


15Sic fiunt tibi incantatores tui,

in quibuscumque laborasti ab adulescentia tua;

unusquisque in via sua errat,

non est qui salvet te.


Note al testo

4 Dicit – Insere cum Gr ’āmar
7 Novissimi tui – Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Gr et Vg ’aḥărîtēk; TM «novissimi sui»
9 Repente – Lege cum nonnullis mss Graecis et Syr pit’ōm; TM «sicut plenitudo eorum»