Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42

Iob

6 1Respondens autem Iob dixit:

2«Utinam appenderetur aegritu do mea,

et calamitatem meam assumerent in statera!

3Nunc vero arena maris haec gravior apparet,

inde verbis meis haesito.

4Quia sagittae Omnipotentis in me sunt,

quarum venenum ebibit spiritus meus;

et terrores Dei militant contra me.

5Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam?

Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit?

Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum?

Aut poterit gustari herba insulsa?
6 Herba insulsa – Est versio ad sensum. Verbum Hebraicum ḥallamuth est incertae significationis: albumen ovi, vel (herba) anchusa(terminus technicus)

7Quae prius nolebat tangere anima mea,

nunc prae angustia cibi mei sunt.

8Quis det, ut veniat petitio mea,

et, quod exspecto, tribuat mihi Deus?

9Utinam Deus me conterat;

solvat manum suam et succidat me!

10Et haec mihi sit consolatio,

et exsultabo vel in pavore, qui non parcat,

nec celabo sermones Sancti.

11Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam?

Aut quis finis meus, ut patienter agam?

12Num fortitudo lapidum, fortitudo mea?

Num caro mea aenea est?

13An non est auxilium mihi in me,

et virtus quoque remota est a me?

14Qui tollit ab amico suo misericordiam,

timorem Omnipotentis derelinquit.

15Fratres mei mentiti sunt me

sicut alveus torrentium, qui evanescunt

16nigrescentes glacie,

cum ingruit super eos nix.

17Tempore, quo diffluunt, arescunt

et, ut incaluerit, solvuntur de loco suo.

18Deflectunt viatorum turmae de viis suis,

ascendentes per desertum pereunt.

19Commeatus Thema consideraverunt,

viatores Saba speraverunt in eis.

20Confusi sunt, quia speraverunt;

venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt.

Ita nunc vos facti estis mihi;

videntes plagam meam, timetis.
21 Ita...mihi – Lege kēn...lî; TM «non»

22Numquid dixi: Afferte mihi

et de substantia vestra donate mihi?

23vel: Liberate me de manu hostis

et de manu robustorum eruite me?

24Docete me, et ego tacebo,

et, si quid forte ignoravi, instruite me.

25Quare detraxistis sermonibus veritatis,

cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me?

27Super pupillum irruitis

et subvertere nitimini amicum vestrum.

28Nunc, quaeso, convertimini ad me,

et in faciem vestram non mentiar.

29Revertite! Nulla erit improbitas.

Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea.

30Estne in lingua mea improbitas?

An palatum meum non discernit nequitiam?

Note al testo

6 Herba insulsa – Est versio ad sensum. Verbum Hebraicum ḥallamuth est incertae significationis: albumen ovi, vel (herba) anchusa(terminus technicus)
21 Ita...mihi – Lege kēn...lî; TM «non»