Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48

Ezechielis

41 Et latitudo parietis aedificii adiacentis forinsecus erat quinque cubitorum. Et area vacua inter cubicula domui adiacentia,
9 Inter – Lege cum Gr bên; TM «domus»
Et introduxit me in templum et mensus est postes: sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde.
1 Omitte (post inde) cum Gr «latitudinem tabernaculi»
2Et latitudo portae decem cubitorum erat, et latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde; et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum.

Et introgressus intrinsecus, mensus est in poste portae duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem laterum portae septem cubitorum hinc et septem cubitorum inde.
3 Laterum – Adde cum Gr kitfôt
Hinc et septem cubitorum inde – Adde cum Gr mippōh wešeba‛ ’ammōt mippōh  
4Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum versus faciem templi. Et dixit ad me: «Hoc est Sanctum sanctorum».

5Et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem aedificii adiacentis quattuor cubitorum undique per circuitum domus;
cubicula autem adiacentia, cubiculum super cubiculum, in tribus tabulatis. Et erant margines eminentes in pariete domus pro cubiculis adiacentibus per circuitum, ut essent fulcra, neque essent fulcra intra parietem domus,
6 Omitte (post tribus) «et triginta»
et latitudo ambitus sursum ascendens iuxta cubicula adiacentia, quia circumdata erat domus usque sursum circa domum; idcirco amplificata erat domus usque sursum, et de inferiore tabulato ascendebatur ad superius per medium.
7 Ambitus – Lege cum Targ hammesibbāh; TM «et se vertebat»
Et de – Lege cum Gr et Syr ûmin; TM «et sic»
8Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundamenta aedificii adiacentis mensura calami pleni, id est sex cubitorum, in altitudine.
10et inter exedras habebat latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique.
Et ostia aedificii adiacentis ad aream vacuam, ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem; et latitudo muri areae vacuae quinque cubitorum in circuitu.
11 Et ostia – Lege cum Gr ûfitḥê; TM «et ostium»
Muri – Adde cum Gr geder

12Et aedificium, quod erat ex adverso areae separatae versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum; paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum.
13Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et areae separatae et aedificii et parietum eius longitudinem centum cubitorum;
14latitudinem autem faciei domus et areae separatae contra orientem centum cubitorum.
Et mensus est longitudinem aedificii ex adverso areae separatae ad dorsum et parietum eius ex utraque parte centum cubitorum. Et templum interius et vestibulum exterius
15 Exterius – Lege cum Gr haḥîṣôn; TM «atrii»
strata erant ligno, et fenestrae marginatae et margines in circuitu triplices contra limen erant strato ligno per gyrum in circuitu, et a terra usque ad fenestras — et fenestrae poterant claudi — usque ad superiora ostii;
16 Strata erant ligno – Lege cum Gr sefunîm; TM «limina»
Et a terra – Lege cum Gr (cfr. v. 20) ûmēhā’āreṣ; TM «et terra»
Usque2 – Lege cum ms et Targ ad; TM «et longitudo eius»

17et usque ad domum interiorem et forinsecus et per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram
18fabrefacti cherubim et palmae, et palma inter cherub et cherub; duasque facies habebat cherub,
19faciem hominis versam ad palmam ex hac parte et faciem leonis versam ad palmam ex alia parte: expressi per omnem domum in circuitu.
20De terra usque ad superiora portae cherubim et palmae caelatae erant. In pariete templi
21postes portae quadruplices, et coram sanctuario aspectus quasi aspectus
altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo eius duorum cubitorum, et anguli eius et bases eius et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: «Haec est mensa coram Domino».
22 Et bases eius – Lege we’adnāw; TM «et longitudo eius»

23Et duo ostia erant templo et sanctuario
duo ostia. Ostiis erant duae valvae versatiles usque ad parietem, valvae duae ostio uni et valvae duae ostio alteri.
24 Duo – TM praemittit «et»
25Et caelati erant in ipsis ostiis templi cherubim et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressi erant; et tectum ligneum erat in vestibuli fronte forinsecus.
Et fenestrae marginatae et similitudo palmarum hinc atque inde in lateribus vestibuli et in cubiculis adiacentibus domus.
26 Ultimi vocabuli weubbîm significatio ignoratur, sicut vocabulum eiusdem radicis āb (ligneum) v. 25, quod vel «tectum» vel «saeptum» significare conicitur

Note al testo

9 Inter – Lege cum Gr bên; TM «domus»
1 Omitte (post inde) cum Gr «latitudinem tabernaculi»
3 Laterum – Adde cum Gr kitfôt
Hinc et septem cubitorum inde – Adde cum Gr mippōh wešeba‛ ’ammōt mippōh  
6 Omitte (post tribus) «et triginta»
7 Ambitus – Lege cum Targ hammesibbāh; TM «et se vertebat»
Et de – Lege cum Gr et Syr ûmin; TM «et sic»
11 Et ostia – Lege cum Gr ûfitḥê; TM «et ostium»
Muri – Adde cum Gr geder
15 Exterius – Lege cum Gr haḥîṣôn; TM «atrii»
16 Strata erant ligno – Lege cum Gr sefunîm; TM «limina»
Et a terra – Lege cum Gr (cfr. v. 20) ûmēhā’āreṣ; TM «et terra»
Usque2 – Lege cum ms et Targ ad; TM «et longitudo eius»

22 Et bases eius – Lege we’adnāw; TM «et longitudo eius»
24 Duo – TM praemittit «et»
26 Ultimi vocabuli weubbîm significatio ignoratur, sicut vocabulum eiusdem radicis āb (ligneum) v. 25, quod vel «tectum» vel «saeptum» significare conicitur