Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

67
1Magistro chori. Fidibus. Psalmus. Canticum.

2Deus misereatur nostri et benedicat nobis;

illuminet vultum suum super nos,

3ut cognoscatur in terra via tua,

in omnibus gentibus salutare tuum.
 

4Confiteantur tibi populi, Deus;

confiteantur tibi populi omnes.

5Laetentur et exsultent gentes,

quoniam iudicas populos in aequitate

et gentes in terra dirigis.
 

6Confiteantur tibi populi, Deus;

confiteantur tibi populi omnes.

7Terra dedit fructum suum;

benedicat nos Deus, Deus noster,

8benedicat nos Deus,

et metuant eum omnes fines terrae.