Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36

Numeri

24 1Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut benediceret Israeli, nequaquam abiit, ut ante perrexerat, ut augurium quaereret; sed dirigens contra desertum vultum suum
2et elevans oculos vidit Israel commorantem per tribus suas et, irruente in se spiritu Dei,
3assumpta parabola sua, ait:
«Dixit Balaam filius Beor,

dixit homo, cuius apertus est oculus,


4dixit auditor sermonum Dei,

qui visionem Omnipotentis intuitus est,

qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius.


5Quam pulchra tabernacula tua, Iacob,

et tentoria tua, Israel!


6Ut valles dilatantur,

ut horti iuxta fluvios irrigui,

ut aloe, quam plantavit Dominus,

quasi cedri prope aquas.


Fluet aqua de situlis eius,

et semen illius erit in aquis multis.
Extolletur super Agag rex eius,

et elevabitur regnum illius.

7 Extolletur - Lege cum Gr et Vg jārûm; TM «extollet»
Elevabitur - Lege cum Sam tinnāśē’; TM «se elevabit»

8Deus eduxit illum de Aegypto,

sicut cornua bubali est ei.

Devorabit gentes, hostes suos,

ossaque eorum confringet

et perforabit sagittis.


9Accubans dormit ut leo,

et quasi leaena, quis suscitare illum audebit?

Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus;

qui maledixerit tibi, maledictus erit!».

10Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait: «Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus iam tertio benedixisti!
11Revertere nunc ad locum tuum! Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito».
12Respondit Balaam ad Balac: «Nonne iam nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi:
13Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo, sed, quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?
14Et nunc, pergens ad populum meum dabo consilium, quid populus hic populo tuo faciat extremo tempore».
15Sumpta igitur parabola sua, rursum ait:

«Dixit Balaam filius Beor,

dixit homo, cuius apertus est oculus,


16dixit auditor sermonum Dei,

qui novit doctrinam Altissimi

et visiones Omnipotentis videt,

qui cadens apertos habet oculos.


Video eum, sed non modo;

intueor illum, sed non prope.

Oritur stella ex Iacob,

et consurgit virga de Israel;

et percutit tempora Moab

et verticem omnium filiorum Seth.

17 Oritur - Lege cum Gr, Syr et Vg  zārāh; TM «incedit»
Et verticem - Lege cum Sam et Ier 48,45 qodqod; TM «vastabit»

18Et erit Idumaea possessio eius,

et hereditas eius Seir, inimicus eius;
Israel vero fortiter aget.


19De Iacob erit, qui dominetur

et perdat reliquias civitatis».

20Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam suam ait:
«Principium gentium Amalec,
cuius extrema perdentur».

21Vidit quoque Cinaeum et, assumpta parabola sua, ait:

«Robustum quidem est habitaculum tuum,

et in petra positus nidus tuus.

22Erit in combustionem Cain,

donec Assur capiat te».

23Assumptaque parabola sua, iterum locutus est:

«Heu! Quis vivet,

quando ista faciet Deus?


Venient naves de Cetthim,

superabunt Assyrios vastabuntque Heber;

et ad extremum etiam ipsi peribunt».
    Surrexitque Balaam et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat, rediit.
24 Venient - Lege cum Gr (kai exeleúsetai) et Vg jo’ṣim; TM «naves» (haplographia)

Note al testo

7 Extolletur - Lege cum Gr et Vg jārûm; TM «extollet»
Elevabitur - Lege cum Sam tinnāśē’; TM «se elevabit»
17 Oritur - Lege cum Gr, Syr et Vg  zārāh; TM «incedit»
Et verticem - Lege cum Sam et Ier 48,45 qodqod; TM «vastabit»
24 Venient - Lege cum Gr (kai exeleúsetai) et Vg jo’ṣim; TM «naves» (haplographia)